Tammerforsia
Tammerforsiae Templum Cathedrale | |||
| |||
Situs | |||
---|---|---|---|
Situs Tammerforsiae in Finnia | |||
Res politicae | |||
Provincia | Finnia Occidentalis | ||
Factura est | 1779 | ||
Praefectus | Anna-Kaisa Ikonen | ||
Res geographicae | |||
Area - tota - terrestris - aquosa | 689.59 km² 525.01 km² 164.58 km² | ||
Numerus incolarum 2013 - Spissitudo | 217 603 414.5 incolae/km² | ||
Situs interretialis: http://www.tampere.fi/ |
Tammerforsia[1][2] (Finnice: Tampere; Suecice: Tammerfors) est urbs magnitudine tertia in Finnia, et maxima terrarum septentrionalium urbs, quae mare non attingit. In regione Birkaria, cuius caput Tammerforsia est, in provincia Finnia Occidentalis sita est. Totam Birkariam 470 000 homines incolunt, de quibus 207 000 Tammerforsiam habitant.
Tammerforsia in isthmo iacet inter duos lacus magnos, quorum septentrionalis Näsijärvi nominatur, australis Pyhäjärvi. Aquae de lacu Näsijärvi per fluviolum Tammerkoski in Lacum Sacrum (Finnice Pyhäjärvi) fluunt. Olim ad ripas fluminis Tammerkoski varia aedificia industrialia instructa sunt. Tammerforsia enim erat prima urbs industrialis Finniae, hodie etiam excepto Helsinkio est maxima urbs industrialis.
Index
1 Historia
2 Varia
3 Coniunctiones communium
4 Notae
5 Nexus externi
6 Pinacotheca
Historia |
Tammerforsia anno 1775 a Gustavo III, rege Sueciae, ad ripas canalis Tammerkoski condita est, et quattuor annos post municipium officiale factum est. Eo tempore oppidum parvum erat, sed saeculo undevicensimo crescebat, et oppidum magnum mercatorium et caput rerum industrialium Finniae factum est. Ideo cognomine "Mancunium septentrionale" (sive vulgo et iocose “Manse”) vocatur.
Politicarum rerum saeculi vicensimi locus magni momenti factus est, cum operarii, quorum magnus in oppido numerus habitabat, motu facto effecerunt, ut tumultus celeriter crescerent. Quam ob rem Tammerforsia magnam partem in Bello Civili Finniae egit. Copia enim operariorum (“Rubri” nominabantur), quae contra copiam senatus (“Albi” nominabantur) pugnabat et Finniam terram communisticam facere volebat, tota Finnia australi potita est. Bellum quidem postea ab Albis victum est.
Post bellum Tammerforsia adhuc crescebat, cum novae partes oppidi aedificatae sunt. Res industrialis quoque florebat et tempore belli mundani secundi oppidum magnum centrum rerum militarium erat. Saeculo quidem exeunte res industriales mutatae sunt, et media urbs plena magnorum vacuorum aedificiorum industrialium facta est. Hodie praecipue ars informatica Tammerforsiae magno studio colitur.
Varia |
Tammerforsia multis rebus contrariis distinguitur: a technologia hodierna ad purissimam naturam, a suburbiis celebribus ad agros pastorales. Multa sunt quae videndi digna sunt: ecclesiae, musea, vita nocturna vivida. Praeterea Tammerforsiam facile est pervenire, aut tramine aut aeroplano aut autovehiculo proprio.
Coniunctiones communium |
Corona, Romania
Notae |
↑ Vb. adiect. "Tamperensis": cf. titulum libellorum Acta Universitatis Tamperensis. "Tammerforsiensis": vide e.g. hic
↑ Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda. Norstedts Akademiska Förlag, Holmia, 2009. Adiectivis, "Tammerforsiensis" et "Tamperensis".
Nexus externi |
Pagina officialis .mw-parser-output .existinglinksgray a,.mw-parser-output .existinglinksgray a:visited{color:gray}.mw-parser-output .existinglinksgray a.new{color:#ba0000}.mw-parser-output .existinglinksgray a.new:visited{color:#a55858}
(Finnice, Anglice)
Pinacotheca |
Tammerkoski
Pispala, regio urbis
Bibliotheca Tammerforsiae
Curia urbis
Ecclesia orthodoxa
Särkäniemi, Consaeptum oblectaminum
Aboa · Achas · Arctopolis · Caianeburgum · Carolina Vetus· Colpopolis · Copio · Espo · Forssa · Fredericia · Granivicus · Helsinkium · Imatra · Lundo · Neo-Carolina · Neostadium · Oppidum Sancti Michaelis · Pemar · Portus Mariae · Quercuum Paeninsula · Sala · Suomussalmi · Sustinere · Tammerforsia · Tavasteburgum · Uloa · Vallis Gratiae · Vantania Index urbium · Porta Finniae · Index divisionum administrativarum Capsae cognatae: Urbes et oppida Finniae Propriae | |