Montes Virides
44°47′30″N 72°34′58″W / 44.79167°N 72.58278°W / 44.79167; -72.58278

Despectus in Montes Virides ad meridiem a Jay Peak? visus.

Montes Virides extra Montem Pessulanum.

Principales Appalachianorum septentrionalium regiones (tabula Anglice signata).
Montes Virides sunt iugum montium in Monte Viride, civitate Civitatum Foederatarum situm. Quod praecipue a meridie ad septentriones extenditur fere 250 milia a finibus Massachusettensibus ad fines Quebecenses in Canada. Pars eiusdem iugi quae in Massachusetta et Connecticuta patet appellatur Berceriae (Anglice Berkshires)[1] et Colles Bercerienses[2] (parte autem Connecticutense, plerumque in Comitatu Litchfield sita, Colles Septentrioccidentales et Colles Litchfield appellata), et pars in Quebeco sita appellatur Montes Suttonenses (Francice Monts Sutton).[3]
Omnes montes in civitate Monte Viride saepe appellantur Montes Virides; alia autem iuga, inter quae iugum Taconicum (in extremo civitatis meridioccidente) et Regiones Montuosae Septentriorientales, geologice non sunt partes Montium Viridium.
Nexus interni
- Fluvius Richelaeus
- Iuvenes Montium Viridium
- Montes Appalachiani
- Nationalis Trames Scaenicus Appalachianus
Notae |
↑ "The Mountains of Vermont". Saint Michael's College .
↑ "Berkshire Hills". Geographic Names Information System, U.S. Geological Survey .
↑ "Monts Sutton". Commission de toponymie Québec .