Taxinomia cladistica
Taxinomia cladistica, sive simpliciter cladistica (a Graeco κλάδος 'ramus'), est ratio ab Aemilio Iohanne Gulielmo Henning excogitata, quam ipse systematicam phylogeneticam nuncupavit.
Secundum hanc rationem, animantia in cladis ponuntur, qui sunt greges monophyletici antecedens commune et omnia descendentia continentes.
Qui cladisticae studeant cladistae appellantur.
Index
1 Cladogramma
2 Termini technici
2.1 Monophyleticum
2.2 Paraphyleticum
2.3 Polyphyleticum
2.4 Grex socius
2.5 Extra gregem
2.6 Basale
3 Bibliographia
4 Nexus externi
Cladogramma |
Cladogramma est propinquitatum inter animantia delinatio, quae in arboris sive dendrogrammatis formam redigi solet.
Termini technici |
Monophyleticum |
Monophyleticus est cladus omnia descendentia antecedentis communis continens.
In imagine Sauropsida monophyletica sunt.
Paraphyleticum |
Paraphyleticus est cladus qui monophyleticus esset nisi aliqua membra expelleret.
Hoc genus cladi multi cladistae molestum habent et dissuadent.
Polyphyleticum |
Polyphyleticus est cladus continens duo clados monophyleticos inter se non propinquos (exempli gratia in imagine Aves et mammalia). Multis cladistis maxime vitandum esse videtur.
Grex socius |
Grex socius est grex propinquus alio gregi et cum eo in eodem clado.
Extra gregem |
Cladus vel species extra gregem est animans quod pars non est illius gregis, sed ei propinquum.
Basale |
Basalis est cladus vel species si multo plus plesiomorphicum est quam alter cladus.
Bibliographia |
- Robin M. D. Beck, Charles Baillie, "Improvements in the fossil record may largely resolve current conflicts between morphological and molecular estimates of mammal phylogeny" in Proceedings of thw Royal Society B: Biological sciences vol. 285 (12 Decembris 2018)
Nexus externi |
Vicimedia Communia plura habent quae ad cladistica spectant. |
- Vitae arbor (Anglice)