Dialectos
Dialectos[1] vel dialectus[2][3] (Graece διάλεκτος) est peculiaris loquendi ratio apud homines una eademque lingua utentes. Proprietates dialecti interdum idiomata appellantur, ut his ex verbis Baconianis apparet:
Nam et idiomata eiusdem linguae variantur apud diversos, sicut patet de lingua Gallicana, quae apud Gallicos et Piacardos et Normannus et Burgundos multiplici variatur idiomate. Et quod proprie dicitur in idiomate Picardorum horrescit apud Burgundos, immo apud Gallicos vicinores.
– Rogerius Baco, Opus maius, III
Index
1 De definienda dialecto
2 Dialecti Germanicae
3 Dialecti Italicae
4 Nexus interni
5 Notae
6 Bibliographia
De definienda dialecto |
Constat dialecton non solum geographicam sed etiam socialem rem esse. Dialectos socialis etiam "registra"[4] (ut verbo mediaevali utamur) appellari potest.
Dialectos etiam res politica est. Quae cum ita sint, desunt vera indicia linguistica, quibus dialectos a lingua distingui possit. Sunt enim dialecti, quae inter se aegre aut minime intellegibiles sunt; et e contra, sunt linguae (sicut Suecica et Norvegica), quarum locutores facile inter se verba faciunt. Multae dialecti nostra aetate perire videntur, lingua publica praescripta victae. At periclitantur etiam multae linguae gravitate linguarum mundanarum depressae.
Adagium "Lingua est dialectus cum exercitu et classi" dialectum rem politicam esse significat.
Dialecti Germanicae |
- Lingua Bavarica
Dialecti Alemannicae inter quas Suebica
Dialecti Italicae |
- Dialectus Insubrica
- Dialecti Gallo-Italicae
- Lingua Neapolitana
- Lingua Sicula
- Lingua Veneta
- Mediae Italiae dialecti
Nexus interni
- Dialectologia
- Ethnolectos
- Linea Spirana
Notae |
↑ Quint., Inst. 9.4.18; Suet., Tib. 56; Anonymi De differentiis 521.4.
↑ Kraus, L.A. (1844). Kritisch-etymologisches medicinisches Lexikon (Dritte Aufgabe). Gottingae: Verlag der Deuerlich- und Dieterichschen Buchhandlung.
↑ Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, ed. 2. Norstedts Akademiska Förlag, Holmia, 2009.
↑ Anglice register.
Bibliographia |
- Allen, Harold B.& Michael D. Linn (ed.) 1986. Dialect and language variation. Orlando: Academic Press.
- Ammon, Ulrich (ed.) 1979. Dialect and standard in highly industrialized societies. Hagae: Mouton.
- Auer, Peter & Frans Hinskens & Paul Kerswill (ed.) 2005. Dialect change. Convergence and divergence in European languages. Cantabrigiae et Novi Eboraci: Cambridge University Press
- Cheshire, Jenny & Dieter Stein 1997. Taming the vernacular : from dialect to written standard language. Londinii: Longman.
- Coseriu, Eugenio 1958. Sincronía, diacronía e historia. Matriti Gredos.
- Petyt, K.M. 1980. The study of dialect. An introduction to dialectology. Londinii: Deutsch.
- Trudgill, Peter 1983. On dialect : social and geographical perspectives . Oxoniae: Blackwell.
- Wardhaugh, Ronald & Janet M. Fuller 2014. An Introduction to Sociolinguistics. ed. 7a. John Wiley & Sons.
- Wright, Peter. 1981. Cockney dialect and slang. Londinii: Batsford.