Pausanias (scriptor)
Vide etiam paginam fere homonymam: Pausanias (mortuus 312 a.C.n.)
Pausanias (Graece Παυσανίας; floruit circa annum 150) fuit scriptor Graecus qui "omnia Graeca" (πάντα τὰ Ἑλληνικά) enarrat opere quod vulgo Descriptio Graeciae (Περιήγησις τῆς Ἑλλάδος) appellatur.
Vita |
Quid de vita Pausanii scimus ex operibus suis excerptum est. Et annus partus et mortis eius non traditus est. Quibusdam ex commentariis liquet eum circa annum 115 p.C.n iuxta Sipylum montem natum esse, quam regionem suam nominavit, quamobrem educationem (παιδεία) suam solum Magnesiae ad Sipylum accepisse posse constat. Cum iuveni iam aetate tanta itinera perfeceret videlicet familia ditissma natus est. Se ipsis oculis nonnullas res in operibus suis descriptis vidisse perseverans videtur ut per Graeciam litoraque occidentalia Asiae Minoris saltem vagatus est, praeterea ad Euphratensem flumen, Syriam et Palaestinam pervenit. Aegyptum perscrutans a meridie usque Thebas ventus est. Etiam urbem Romam, Campaniam Italiamque meridionalem ipsis oculis vidisse videtur. Quo tempore aut quo ordine itinera susceperit nescimus neque locum mortis eius.
Opus |
Nobis traditum est opus Hellados Periegesis (Graece: Ἑλλάδος Περιήγησις) decibus in libris conscriptum, quamvis arbitratur alterum librum exstitisse. Liber primus circa annum 160 p.C.n., decimum versus 175 conscriptus esse videtur neque scimus decemne ultimum librum fuisse. Primo libro complectae sunt Athenae, Attica et tractus circa Megaram oppidum; secundus autem de Corinthis, Argolis regione insulaque Aegina agitur; tertius Laconiam describit; quartus autem Messeniam; quinto et sexto Elis et Olympia accurate dignantur; liber septimus Achaiam tractat; ocatvus Arcadiam; liber nonus quidem ad Boeotiam spectat; decimus quidem Phocem illustrat Delphos partesque Locris complectens.
- Descriptio Graeciae