Euro
Euro (€) est moneta zonae euronis usque ab Kalendis Ianuariis 1999. Zona Euronis est zona in EMU, quod est conventus oeconomiae monetarumque terrarum Europae. Ioannes Claudius Juncker, pristinus primus minister Luxemburgi, ab anno 2005 usque ad annum 2013 fuit praeses gregis euronis. Die 21 Ianuarii 2013 Jeroen Dijsselbloem Batavus praeses electus est.
Index
1 De vocabulo Latino
2 De historia
3 Euronis terrae
4 Nexus interni
5 Fontes
6 Notae
7 Nexus externi
De vocabulo Latino |
Latinistae disputant quae forma declinationis adhibenda sit: euro (indecl.) vel euro, -nis.[1][2][3] vel euronus, -i[4][5]
Ex regulis Unionis Europaeae, vox euro est indeclinabilis. Hispani autem et Lusitani et Francogalli et cives Civitatum Foederatarum Americae forma pluralis numeri, euros, utuntur. Etiam Britanni et Germani hac forma utuntur, si euro vox sine verbo numerali stat. Sed Graecis vocabulum indeclinabile est.
In Germania, prima littera est maiuscula; in Graecia, litteris Graecis verbum scribitur ευρώ.
Alii populi—exempli gratia, Lituani, Sloveni—propriis scribendi formis adhuc utuntur. In Russia et Bulgaria, litteris cyrillicis scribitur: евро.
De historia |
1970 - "Relatio Werneris": Fundamentum proposito factum est anno 1971. Tunc propositum est ut moneta et res familiaris in Unione Europaea iungantur.
1979 - Consilio cancellarii Schmidt et praesidis Giscard d'Estaing Systema Monetae Europaeae institutum est.
1996 - Charta monetae Euroni(s) publica facta est.
1998 - Argentaria primaria Europaea condita est.
1999 - Index mutandi factus est et Euro introductus, incolis autem nomismatibus et tesseris papyri antiquis usis.
2002 - Nomismata et tesserae papyri introductae sunt.- 2002 - Praemium Caroli Magni accepit.
2011 - propter magna debita in Graecia, Hibernia, Lusitania, Hispania, et nunc etiam Italia putatur tenui filo suspensam harum rerum publicarum et Euronis ipsius salutem esse
Euronis terrae |
- Austria
- Batavia
- Belgium
- Cyprus
- Estonia
- Finnia
- Francia
- Germania
- Graecia
- Hibernia
- Hispania
- Italia
- Lettonia
- Lituania
- Lusitania
- Luxemburgum
- Melita
- Slovacia
- Slovenia
Nexus interni
- Glossarium rerum oeconomicarum
- Starterkit
- Unio Europaea
Fontes |
1996. Genovefae Immè "Proposita de Europaea Moneta", Vox Latina, M.A.S., [1]
1998. Caelestis Eichenseer "De nova pecunia Europaea", Vocis Latinae 34(134):47.
1998. Iohannis Pauli Bauer "De nova pecunia Europaea" 34(134):152–168.
1998. Sigridis Albert "De Pecunia Europaea", Vocis Latinae 34(134):556–559.
1999. Genovefae Immè "De Nova Moneta vel Pecunia Europaea", M.A.S. 48:16.
1998. Sigridis Albert "De Nova Pecunia Europaea", Vocis Latinae 35(138):547–549.
2002. Caelestis Eichenseer "De nova pecunia Europaea", Vocis Latinae 38(147):9–14.
2002. Erici Palmén "Euro an euronus?", Melissa vol. 107; item Vocis Latinae 38(147):267–269.
2002. Erici Palmén "Euro an Euronus an Europaeus?", M.A.S. 56.
2002. Roberti Deprez "De nova moneta Europaea recte (quantum licet!) nominanda", Melissa 111:12–15.
2008. Petrus du Bois de Dunilac, Histoire de l’Europe monétaire, PUF, Lutetiae Parisiorum.
Notae |
↑ Conspectus rerum Latinus 11/2006 - VERONA IV – CONVENTUS DE TUTO COMMEATU DIEBUS 3-4 M. NOVEMBRIS
↑ Glossarium Anglico-Latin Gualterii Redmond
↑ Colloquia Iuliana ab Nicolao Canussio
↑ VOX LATINA. Commentarii periodici favore et subsidio Studiorum Universitatis Saravicae comparati. ISSN 0172-5300. Saraviponti.
↑ Nuntii Latini Stationis Radiophonicae Vaticanae
Nexus externi |
Vicimedia Communia plura habent quae ad euronem spectant. |
[2] Ioannis Pauli Agricolae Professoris Iuris civilis in Studiorum Universitate Saravipontana oratiuncula DE EVRONE.
Euro (Chartae argentariae) (Lingua Theodisca) (Lingua Anglica)
Porta | ||||||||||||||