Diabetes mellitus
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt. |
---|
Diabetes mellitus,[1] vel simpliciter diabetes (Graece διαβήτης[2]), est grex morborum metabolicorum, quibus commune est alta densitas sacchari sanguinis urinaeque, quia aut corpus satis insulinae non generat, aut insulina quamvis satis producta in cellulis effectus solitos non incitat, unde corpus glucosum peius convertere potest. Efficit haec alta densitas glucosi sanguinis usitata morbi indicia: polyuriam (urinationem frequentem), polydipsiam (sitem auctam), polyphagiam (famem auctam).
Sunt tria diabetis genera praecipua:
Diabetes mellitus typi 1: cum corpus insulinae satis non generat.
Diabetes mellitus typi 2: cum corpus insulinae resistit. Quo statu cellulae insulina apte non utuntur, olim diabetes mellitus ex insulina non dependens et diabetes in adultis incipiens appellatus.
Diabetes gravidarum[3]: cum mulieres gravidae, quae diabetem prius non habuerunt, in graviditate primum alta densitate glucosi in sanguine patiuntur. Id genus posteriorem diabetem typi secundi antecedere potest.
Typorum primi et secundi et formae mixtae inveniuntur.
Dies 14 Novembris "dies pro diabete mellito" declaratus est a Consociatione Nationum unitarum.
Index
1 Symptomata
2 Typi diabetis melliti
3 Methodi therapeuticae
3.1 Modus vivae
3.2 Remedia
4 Notae
5 Bibliographia
Symptomata |
Sitis cum polydipsia
- Polyuria
Exsikkosis et dehydratatio
- Fatigatio
- Pruritus
- Rubeosis diabetica
- Acanthosis nigricans
- Necrobiotis lipoida
Visus inconstans
Typi diabetis melliti |
diabetes mellitus typi 1 | diabetes mellitus typi 2 | diabetes gravidarum | |
---|---|---|---|
initium | infantibus et adolescentibus | praecipue senibus | gravidis |
initium | acutum et subacutum | lentum | in graviditate |
polydipsia polyuriaque | - | acetonuria | |
habitus | non specificatus | saepe cum adipositate | |
insulini | inopia | resistentia | saepe resistentia in graviditate sera |
Pridem grex Suecicorum Finnicorumque diabetologicorum in hoc primum classificationem diabetis melliti typi 2 de variabilibus sex (glutamatidecarboxylasis autocorpora GADA, aetas dum initium, valor BMI, valor HbA1C, beta cellularum functio, insulini resistentia) in greges quinque 1-5 proposuit[4]:
- SAID (diabetes autoimmunologicus et gravis) cum initio praematuro, valore BMI parvo, gubernatione metabolica mala, carentia insulini, praesentia GADA.
- SIDD (diabetes insulini caerens et gravis) cum absentia GADA, ceterum ut grex 1 cum initio praematuro, valore BMI parvo, secretione insulini exigua, gubernatione metabolica mala.
- SIRD (diabetes insulino resistens et gravis) cum resistentia insulini at valore BMI alto.
- MOD (diabetes ad obesitatem spectans et mitis) cum (gregi 3 similiter) adipositate, sed sine resistentia insulini.
- MARD (diabetes ad aetatem spectans et mitis) apud homines seniores cum perturbatione metabolismi miti.
Adhuc classificatio typi 2 non exstabat, nunc autem therapia diabetis differens melliti typi 2 sequatur.
Methodi therapeuticae |
Diabetes mellitus est morbus chronicus. Methodi therapeuticae se modo vivendi et remediis, chirurgia ac aliis auxiliis dant.
Modus vivae |
Scire docerique magnum momentum habens aegroti se quasdam regulas servandas esse sciunt, hydratorum carbonii imprimis consumptio nonnullis restrictionibus succumbat.
Remedia |
Medicamentarum et remediorum diversa genera sunt: insulinum, biguanidi, thiazolidinedioni, sulfonylureae, meglitinidi, alpha-glucosidasis inhibitores, peptidorum analoga, glycosurica (gliflozini SGLT-2 inhibitores).
Notae |
↑ Arnaudov, G.D. (1964). Terminologia medica polyglotta. Latinum-Bulgarski-Russkij-English-Français-Deutsch. Serdicae: Editio medicina et physcultura.
↑ Liddell, H.G. & Scott, R. (1940). A Greek-English Lexicon. revised and augmented throughout by Sir Henry Stuart Jones. with the assistance of. Roderick McKenzie. Oxoniae: Clarendon Press.
↑ Everdingen, J.J.E. van, Eerenbeemt, A.M.M. van den (2012). Pinkhof Geneeskundig woordenboek (12de druk). Houten: Bohn Stafleu Van Loghum.
↑ Ahlqvist E, Storm P, Käräjämäki A, Martinell M, Dorkhan M, Carlsson A, Vikman P, Prasad RB, Aly DM, Almgren P, Wessman Y, Shaat N, Spégel P, Mulder H, Lindholm E, Melander O, Hansson O, Malmqvist U, Lernmark Å, Lahti K, Forsén T7, Tuomi T, Rosengren AH, Groop L (2018). "Novel subgroups of adult-onset diabetes and their association with outcomes: a data-driven cluster analysis of six variables". Lancet Diabetes Endocrinol S2213-8587 (18): 30051-2
Bibliographia |
- Gesellschaft für Rehabilitation bei Verdauungs- und Stoffwechselkrankheiten e.V., ed. 2011. Diabetes-Lesebuch. Wissenswertes für den Alltag mit Diabetes. Lengerich: Pabst Science Publishers. ISBN 978-3-89967-695-2.
- Göke, Burkhard, Klaus G. Parhofer, et Carsten Otto. 2002. Das Praxisbuch Diabetes mellitus. Monaci: Urban & Fischer. ISBN 978-3-437-22930-5.
- Mehnert, Hellmut, Eberhard Standl, Klaus-Henning Usadel, et Hans-Ulrich Häring, eds. 2003. Diabetologie in Klinik und Praxis. Georg Thieme Verlag. ISBN 3-13-512805-9.
- Renate Jäckle, Axel Hirsch, et Manfred Dreyer. 2010. Gut leben mit Typ-1-Diabetes. Ed. 7a. Urban und Fischer-Verlag. ISBN 978-3-437-45756-2.
Schatz, Helmut, ed. 2006. Diabetologie kompakt: Grundlagen und Praxis. Ed. 4a. Stuttgartiae: Thieme. ISBN 978-3-13-137724-1.- Scherenberg, Viviane. 2003. Patientenorientierung: Compliance und Disease Management Programme: Praxisbeispiel Diabetes mellitus Typ 2. Stuttgardiae: Verlag für Wissenschaft und Kultur. ISBN 3-936749-43-4.
- Schulze, Matthias B., Kurt Hoffmann, et al. 2007. An Accurate Risk Score Based on Anthropometric, Dietary, and Lifestyle Factors to Predict the Development of Type 2 Diabetes. Diabetes Care 30:510-515. doi 10.2337/dc06-2089.
- Thomas, Andreas. 2006. Das Diabetes-Forschungs-Buch: Neue Medikamente, Geräte, Visionen. Ed. 2a. Mainz: Kirchheim + Co. ISBN 978-3-87409-411-5.
World Health Organization, Department of Noncommunicable Disease Surveillance. 1999. Definition, Diagnosis and Classification of Diabetes Mellitus and its Complications. Genavae: WHO.PDF, apud whqlibdoc.who.int.