Doris Barnett
Doris Barnett (nata die 22 Maii 1953 in Ludwigshafen) rerum politicarum perita Germanica factionis SPD est.
Iuventus et munus |
Postquam scholam commercii finivit Barnett anno 1968/1969 pro societate BASF scriba operam dedit. Tum gymnasium frequentavit et anno 1973 testimonium maturitatis adepta est. Deinde Moguntiaci iurisprudentiae studebat. Anno 1982 secundam probationem accepit. Deinde pro collegiis opificiis operam dedit. Ab anno 1994 magstra publica urbis Ludwigshafen fuit.
Cursus honiorum |
Ab anno 1971 Barnett sodalis Factionis Socialis Democraticae est et ab anno 1991 inter regentes factionis in Rhenania-Palatinato est. Ab anno 1994 etiam legata ad Dietam Foederalem Germaniae est.
Nexus externi |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Doridem Barnett spectant. |
- vitae apud paginam Dietae Foederalis Germaniae
- Pagina personalis