Anja Karliczek
Anja Karliczek
Nativitas: 29 Aprilis 1971; Ibbenbüren
Patria: Germania
Officium
Officium: Socius Concilii Federalis Germanici, Socius Concilii Federalis Germanici
Munus: Politicus, minister
Consociatio
Factio: Christiana Democratica Unio Germaniae
Religio: Ecclesia Catholica Romana
Anja Maria-Antonia Karliczek (nata die 29 Aprilis 1971 in Ibbenbüren nomine Anja Maria-Antonia Kerssen) mercatrix et rerum politicarum perita Germanica factionis Christianae Democraticae est.
Index
1 Iuventus et munus
2 Vita politica
3 Vita privata
4 Nexus externi
5 Notae
Iuventus et munus |
Familia eius iam ab anno 1902 Deversorium "Teutoburger Wald" (Saltus Teutoburgiensis") regit. Kerrsen anno 1990 testimonium maturitatis accepit et apud "Deutsche Bank" tirocinium argentariae absolvit. Ab anno 2003 in deversorio familiae operam dedit atque eodem tempore apud Universitatem Hagensisem oeconomiae studebat atque 2008 diploma accepit.
Vita politica |
Karliczek anno 1998 ad factionem CDU accessit. Annis 2004 - 2014 consiliaria oppidi Tecklenburg erat. Anno 2013 primolegata ad Dietam Foederalem Germaniae electa est atque etiam 2017 mandatum cepit. Die 14 Martii 2018 Administra Foederalis Eruditionis et Scientiae in consilio ministrorum quarto Angelae Merkel nominata est. Hunc in magistratum Ioannae Wankae successit[1].
Vita privata |
Karliczek anno 1995 Gubernatori aeroplani Lothario Karliczek nupsit. Tres liberos habent.
Nexus externi |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Anjam Karliczek spectant. |
- Curriculum vitae apud situm Dietae Foederalis Germaniae
- Pagina personalis
Notae |
↑ sciencemag.org die 27 Februarii 2018
Administri rerum Atomarum Franciscus Iosephus Strauß (CSU) 1955 |Siegfriedus Balke (CSU) 1956 | Administri Eruditionis et Scientiae Ioannes Lenz (FDP) 1962 | Gerhardus Stoltenberg (CDU) 1965 | Ioannes Leussink (SPD) 1969 | Nicolaus de Dohnanyi (SPD) 1972 | Helimutus Rohde (SPD) 1974 | Georgius Schmude (SPD) 1978 | Björn Engholm (SPD) 1981 | Dorothea Wilms (CDU) 1982 | Georgius Möllemann 1987 | Rainerus Ortleb (FDP) 1990 | Carolus-Ioannes Laermann(FDP) 1994 | Georgius Rüttgers (CDU) 1994 | Edelgarda Bulmahn (SPD) 1998 | Annetta Schavan (CDU) 2005 | Ioanna Wanka (CDU) 2013 | Anja Karliczek (CDU) 2018 | |
Angela Merkel (CDU) |Henricus Maas (SPD) |Horatius Seehofer (CSU) |Catharina Barley (SPD) |Olaus Scholz (SPD) |Ursula de Leyen (CDU) |Petrus Altmaier (CDU) |Iulia Klöckner (CDU) |Andreas Scheuer (CSU) |Hubertus Heil (SPD) |Francisca Giffey (SPD) |Ioannes Spahn (CDU) |Svenja Schulze (SPD) |Anja Karliczek (CDU) |Gerhardus Müller (CSU) |Helgus Braun (CDU) Opus geopoliticum • Porta Unionis Europaeae • Consilia ministrorum civitatum Europaearum hodiernarum Capsae cognatae: Formulae consilia ministrorum Germaniae spectantes | |