Annus intercalarius
Annus intercalarius[1] sive annus bisextilis est annus 366 dierum, addito in mense Februario singulo die intercalario. Quo fit, quod iis annis pro 28 Februario sunt 29 dies.
Iuxta Calendarium Iulianum quarto quoque anno dies "ante diem sextum Kalendas Martias" (24 Februarii) bis habebatur, ita ut secundus horum dierum bissextus, annus vero et mensis, quo incalabatur, vel bissextus vel bissextilis diceretur.
Iuxta Calendarium Gregorianum dies intercalarius eadem ratione inseritur, iis tamen annis exceptis, qui per centum neque per quadringenta dividuntur.
A saeculo fere 17 more Gregoriano, sed confecto Februario intercalatur, qui dies ut 29 Februarii numeratur.
Aliae gentes aliis intercalationibus utuntur, ut calendaria sua (sive solaria sive lunaria sive lunisolaria) motibus siderum accommodent, ad quod efficiendum etiam alia temporis spatia (velut secunda, minuta, horae, dies, hebdomades, menses) intercalantur.
Notae |
↑ Plin. Nat. 2.130; 18.207.
.mw-parser-output .stipula{padding:3px;background:#F7F8FF;border:1px solid grey;margin:auto}.mw-parser-output .stipula td.cell1{background:transparent;color:white}
Haec stipula ad calendarium spectat. Amplifica, si potes! |