Caesaraugusta






























Zaragoza

Pilar iuxta ripam Hiberi

Pilar iuxta ripam Hiberi











Vexillum

Insigne

Vexillum

Insigne





Res politicae
Communitas Autonoma

Aragonia
Res geographicae

Numerus incolarum 2015
664953

Coordinata

41° 39′ 00″ Sept., 0° 53′ 00″ Occas.

Altitudo
200 m

Situs interretialis: www.zaragoza.es

Caesaraugusta (Hispanice Aragoniceque Zaragoza) est urbs et caput communitatis autonomae Aragoniae et antiqui Regni Aragoniae, quae iuxta fluminis Hiberi ripam et adfluentia flumina Huervae et Gallici considit, circa mediam regionem, magna in valle cum topiarum varietate, deserta Montium Nigrorum (Los Monegros), silvas tenues, prata, et montes complexa.


Secundum anni 2006 data buleuterii Caesaraugustani, urbs Caesaraugustae 660 895 incolarum habet, ergo, secundum incolas, quintam classificationis positionem in Hispania occupat. Metropolitanam aream anno 2006 incolentes 833 455 hominum putantur. Municipium amplius 50% Aragoniam incolentium lar est. Super aequor maris 199 metra patet urbs, et inter Matritum, Barcinonem, Valentiam et Bilbaum et Tolosam (in Francia) omnia circa 300 chiliometra (200 milia passuum) a Caesaraugusta, quadrivium constituit.


Anno 2008, Caesaragusta hospitio Expositionem 2008 accepit, quae Expositio Universalis de aqua et evolutione sustentabili fuit usque ad diem 14 Septembris.




Index






  • 1 Historia


  • 2 Oeconomia


  • 3 Cultura


  • 4 Artes athleticae


  • 5 Praecipui loci


  • 6 Demographia


  • 7 Sororiae Caesaraugustae urbes


  • 8 Nexus externi





Historia |


Urbs Romana colonia Caesaraugustae fuit, in Hispania Citeriore condita, Augusto imperante.


Caesaraugusta duorum clarorum martyriorum scaena fuit; Sancti Dominguito del Val, chori pueri in Basilica, et Petrus de Arbues, Inquisitionis Hispanicae officialis.


Ab anno 1018 ad annum 1118 Caesaraugusta taifalium regnorum, independentium Muslimorum civitatum, Caliphatu Cordubae destructo, saeculo undecimo emergentium, unum fuit. Per huius tempus primas tres decades, inter annos 1018–1038, urbs a dynastia Banu Tujibi gubernata est. Anno 1038 a dynastia Banu Hud substituta est, quae, dum anno 1110 ab Almoravidis victa est, gubernaverunt. Anno 1118, rex Alphonsus I Aragoniae Bellator denuo Christianis urbem cepit et eam Regni Aragoniae caput fecit.


Duas claras obsidiones per Bellum Independentiae Hispanicae (etiam nominatum Bellum Paeninsularis) passa est: primam a mense Iunio in Augustum anni 1808; et secundam a Decembri anni 1808 usque in Februarium anni 1809.


Per Bellum Civile Hispanicum breviter Columna Durruti capta est, a Buenaventura Durruti ducta.



Oeconomia |


Praeter praestantiosum geographicum situm, ergasterium General Motors Opel anno 1982 vicino Figueruelas pago apertum est. Progressiva agrariae oeconomiae prolapsio Opel regionalis oeconomiae principalium pilarum unam fecit, cum Balay electrodomesticas machinas fabricato; cum Caf (Construcciones y Auxiliar de Ferrocarriles S.A.) nationalibus internationalibusque mercatibus ferriviaria machinamenta fabricato; cum SAICA et Torraspapel industriae chartariae; et cum variis plus localibus societatibus, velut Pikolin et Lacasa, quae paulatim suum iter internationalibus in mercatibus faciunt.


Anno 2006, urbis oeconomia inceptis benefit, velut Expo 2008 (proximae Expositioni Universali cum thema de aqua et consistente incremento, inter diem 14 Iunii et diem 13 Septembris celebrandae, sicut Expo Zaragoza 2008 :: Inicio apud www.zaragozaexpo2008.com, Plataforma Logística de Zaragoza (PLAZA), (Latine, Pulpitum Logisticum Caesaraugustanum), velut Parque Tecnológico de Reciclado (PTR), (Hortus Technologicus Recyclationis), et sicut magnae velocitatis ferriviario tramiti traminis AVE de Decembre anni 2003 quod urbis munus velut communicationum axis consolidat.


Caesaraugusta Vis Aereae Hispanicae basi lar est, qua usque ad Septembrem anni 1992 Vis Aerea Statuintensis etiam usa est, inter quos cognoscebatur velut Basis Aerea Caesaraugustanae. Vis Aerea Hispanica in base volatum F/A-18 Hornet servat. Nullus volatus Statuintensis (exceptis paucis KC-135) permanenter ibi basatur, sed utuntur velut exercitationis base Statuintensium insectatoriorum turmae per Europam.



Cultura |





Visio Caesaraugustae a Ioanne Bautista Martinez del Mazo.


Caesaraugusta fabula Christianismi initiis in Hispania vincitur. Secundum fabulam, Maria, mater Iesu, miraculose Sancto Iacobo Maiori in primo saeculo super pilam apparuit. Fabula clara Catholica basilica nominata Nuestra Señora del Pilar ("Nostrae Dominae Pilae") memoratur.


Eventus, nominatus Las Fiestas del Pilar ("Dies Festi Pilae") die 12 Octobris agitatur, qui maximi ponderis dies festus Caesaraugustae est. Porteaquam anno 1492, cum America a Christophoro Columbo inventa convenit, hoc in die etiam agitatur dies festus Hispanitatis (= Columbi dies) ab Hispanophonis passim.



Artes athleticae |


Caesaraugusta cum Iaca in sua licitatione Olympiis Hibernalibus anni 2014 firme consociatur. Aperturae clausuraeque caerimonias hospitio in La Romadera stadio accipiet, velut plerorumque gelidorum eventuum locus.


Pediludii Caesaraugustana manus, Real Zaragoza, in Primera división ("prima divisione") ludit. Plerique excelsi eventus in recente manus historia antiqui Scyphi UEFA Victorum victoria anno 1995 est. Manus etiam Hispanicum Nationalem Scyphum, Copa del Rey ("Scyphum Regis") vicit sexiens: annis 1965, 1966, 1986, 1994, 2001, et 2004 et Scyphum Mercatus (anno 1965).



Praecipui loci |


Circa basilicam iuxta Hiberi ripas considunt urbis praefectura, Lonja (antiquum monetarum permutatorium), cathedralis La Seo, et Romanorum moeniorum parietinae.


Circa hanc regionem taparum zona nominata El Tubo est et tabernarum nocturnarum vicus nominatus El Casco. Alii tabernarum nocturnorum vici La Zona et El Royo sunt.


Paulo longe ab antiquae urbis centro latum Maurum castellum aut regia nominatum Alfajería est, Septemtrionalis Hispaniae maximi ponderis Maurorum praediorum unum et scaenarium dramatis musici Giuseppe Verdi Il Trovatore (De Trobatore). Aragoniense Parlamentum in hoc praedio saepe manet.


Caesaraugustam AVE societatis Renfe, diaconia magnae velocitatis ferriviaria, cum Matrito et cum Ilerda in Catalonia communicat.



Demographia |


Incolarium incrementum, in milia, videri potest ibi:






Sororiae Caesaraugustae urbes |


Urbes quae fraternantur cum Caesaraugusta sunt:




  • Palum Franciae


  • Biarritz Franciae


  • Monsteles Hispaniae


  • Bethlehem Israel


  • Legio Nicaraguae


  • Argyropolis Argentinae


  • Caesaraugusta Guatemalae


  • Tijuana Mexici


  • Poncia Portus Divitis


  • Aeminium Lusitaniae



Nexus externi |







Commons-logo.svg

Vicimedia Communia plura habent quae ad Caesaream Augustam spectant.




  • Urbis praefectura Caesaraugustae, apud www.zaragoza.es


  • Caesaraugustanus Aeroportus, apud www.zaragoza-airport.com




Popular posts from this blog

How to label and detect the document text images

Vallis Paradisi

Tabula Rosettana