Nicolaus Maclavellus
Nativitas: 3 Maii 1469; Florentia
Obitus: 21 Iunii 1527; Sant'Andrea in Percussina
Patria: Respublica Florentina
Nomen nativum: Niccolò di Bernardo dei Machiavelli
Officium
Munus: Scriptor, Politicus, Rerum gestarum scriptor, philosophus, political theorist, military theorist, Interpres, Poëta, Legatus
Consociatio
Religio: Catholicismus
Familia
Genitores: Bernardo di Niccolò Machiavelli;
Coniunx: Marietta Corsini
Proles: Piero Macchiavelli, Bartolomea Macciavelli, Bernardo Macciavelli, Ludovico Macciavelli, Guido Machiavelli
Memoria
Sepultura: Basilica of Santa Croce
Nicolaus Maclavellus[1][2]Florentinus (Italiane Niccolò Machiavelli; natus die 3 Maii 1469, mortuus die 21 Iunii 1527), auctor et philosophus et vir publicus Italus.
Index
1 Vita
2 Opera
3 Notae
4 Bibliographia
5 Nexus interni
Vita |
Nicolaus Maclavellus.
"Latinae linguae tantum non penitus rudis, Marcelli Virgilii discipulus, quod olim eiecto Soderino a Medicibus in quaestione tortus fuisset, ab his leniendo dolori annuam scribendae Historiae mercedem promeruit, ita tamen ut compreso? odio cum dicendo scribendoque Brutos et Cassios laudaret, eius coniurationis architectus fuisse putaretur, in qua Aiacetus poeta, et Alamannus eques ex turma praetoria concepti sceleris poenas capite dederunt. Exinde semper inops, obiit sumpto pharmaco, quo seadversus morbos praemuniret, A.C. 1529, paulo antequam Florentia Caesareis armis sub iugum Medicium denuo redigeretur."[2]
Opera |
Nicolaus Maclavellus scripsit inter alia:
Istorie fiorentine, Latine titulo "Historiae Florentinae libri octo" versae
Libro dell'arte della guerra, Latine titulo "De arte militari" versus
Discorsi sopra la prima deca di Tito Livio, opus Latine titulo "Disputationum de republica quas discursus nuncupavit libri III" versum
Clizia, comoedia in prosa scripta
La mandragola, comoedia ("Mandragora")
Il principe, opus Latine titulo "De principe" versum- De Senatore
Discorso o Dialogo intorno alla nostra lingua ("oratio seu dialogus de nostra [i.e. Italiana] lingua")
Lettere ("epistulae")
- Epistula Nicolai Maclavelli ad Franciscum Victorium (10 Decembris 1513)
Notae |
↑ Liber Il Principe sic Latine dedicatur: "Nicolaus Maclavellus ad magnificum Laurentium Medicem" (vide disputationem nostram)
↑ 2.02.1 "Machiavellus Nicolaus, Florentinus" in Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) ~
Bibliographia |
- Gennaro Maria Barbuto, "Niccolò Machiavelli" in Il Contributo italiano alla storia del Pensiero: Storia e Politica (Romae: Trecccani, 2013)
- Giulio Ferroni, "Niccolò Machiavelli" in Il Contributo italiano alla storia del Pensiero – Filosofia (Romae: Trecccani, 2012)
- Fabrizio Franceschini, "Machiavelli, Niccolò" in Enciclopedia dell'Italiano (Romae: Trecccani, 2011)
- Giorgio Inglese, "Machiavelli, Niccolò" in Dizionario biografico degli Italiani (Romae: Treccani, 2006)
Nexus interni
- Trias obscura