Helena Scylitze

Multi tool use
Helena Scylitze, postea Helena Benizelu (Anglice Helena Schilizzi; Neograece Ἓλενα Σκυλίτση, Ἓλενα Βενιζέλου; Francogallice Hélène Veniselos) fuit philanthropa Britannica e stirpe Graeco insulae Chii nativo, nata 1874, mortua 1959. Fuit uxor secunda Eleutherii Benizeli.
Helena Scylitze nata est Londinii anno 1874, filia Ioannis Scylitzae uxorisque eius Virginiae. Pater, mercator divitissimus, praemature mortuus, et uxorem et filiam opulentes reliquit, Bristelmestunae habitantes domum no. 19, Brunswick Terrace, Londinium saepe frequentantes, inter metoecos Graecos satis claras. In bello Orbis Terrarum I, Graecia in duas partes divisa, Helena domum suam Londiniensi no. 51, Upper Brook Street, donavit primum ut gubernio Munitionis Nationalis Thessalonicae adiuvaveret, postea ut legationem Graeciae apud Londonienses restitueret.
Helena Eleutherium Benizelum iam mense Decembre anni 1912 Londinii cognovit, qui illic profectus est ut deliberationis de pace Balcanica particeps. Mense Novembre anni 1920, Benizelo in suffragio populi Graeci reiecto et exsilium petente, illa eo tempore Athenis degens naviculam quandam mercede nacta est et Benizelum ipsum cum sociis fere centum a Piraeo Messanam usque conduxit. Exsilii deinde Nicaeae et Lutetiae particeps, Londinii die 15 Septembris 1921 nupsit; postea una cum illo Lutetiae, Chaniis, Athenis, rursus etiam Lutetiae habitabat. Athenis lechodochium anno 1933 e divitiis suis aedificavit,[1] Chaniis autem (marito suadente) Odeum, ambo postea nomine Benizelo honorata.[2] Post mortem Benizeli Lutetiae remansit ibique anno 1959 mortua est. De vita connubioque suo Francogallice scripsit sub titulo A l'ombre de Veniselos, scilicet "Sub umbra Benizeli".
Notae |
↑ De valetudinario Helenae Benizelu.
↑ De Odeo; De Odeo condito.
Nexus externi |
Stipula biographica apud phantis.com .mw-parser-output .existinglinksgray a,.mw-parser-output .existinglinksgray a:visited{color:gray}.mw-parser-output .existinglinksgray a.new{color:#ba0000}.mw-parser-output .existinglinksgray a.new:visited{color:#a55858}
(Anglice)
Bibliographia |
- Γιάννης Μανωλικάκης, Ελευθέριος Βενιζέλος, η αγνώστη ζώη του. Athenis: Γνώση, 1985.
(Neograece)
- Γιάννης Μουρέλλος, Βενιζέλος, οι αγάπες του, οι χαρές του, οι οδύνες του. Athenis: Δίφρος, 1964.
(Neograece)
- Hélène Veniselos, A l'ombre de Veniselos. Lutetiae 1955
(Francice)
YBFWz4HweTNq6j6DhA,lRM,cpHuUjVp XF4
Popular posts from this blog
1
$begingroup$
I have this LSTM model model = Sequential() model.add(Masking(mask_value=0, input_shape=(timesteps, features))) model.add(LSTM(100, dropout=0.2, recurrent_dropout=0.2, return_sequences=False)) model.add(Dense(features, activation='softmax')) model.compile(loss='categorical_crossentropy', optimizer='adam', metrics=['accuracy']) and shapes X_train (21, 11, 5), y_train (21, 5) . Each timestep is represented by 5 features and return_sequences is set to False because I want to predict one 5D array (the next timestep) for each input sequence of 11 timesteps. I get the error ValueError: y_true and y_pred have different number of output (5!=1) If I reshape the data as X_train (21, 11, 5), y_train (21, 1, 5) instead I get the error ValueError: Inva...
1
$begingroup$
This is what I mean as document text image: I want to label the texts in image as separate blocks and my model should detect these labels as classes. NOTE: This is how the end result should be like: The labels like Block 1, Block 2, Block 3,.. should be Logo, Title, Date,.. Others, etc. Work done: First approach : I tried to implement this method via Object Detection, it didn't work. It didn't even detect any text. Second approach : Then I tried it using PixelLink. As this model is build for scene text detection, it detected each and every text in the image. But this method can detect multiple lines of text if the threshold values are increased. But I have no idea how do I add labels to the text blocks. PIXEL_CLS_WEIGHT_all_ones = 'PIXEL_CLS_WEIGHT_all_ones' PIXEL_C...
Tabula multilinguis Rosettana in Museo Britannico ostenditur. Tabula Rosettana, [1] etiam titulo OGIS 90 agnita, est stela decreto de rebus sacris in Aegypto anno 196 a.C.n. lato inscripta. Tabula iuxta Rosettam Aegypti, urbem in delta Nili et ad oram maris Mediterranei iacentem, anno 1799 a milite Francico reperta est. Inventio stelae, linguis duabus scripturisque tribus inscriptae, eruditis Instituti Aegypti statim nuntiata est; ibi enim iussu imperatoris Napoleonis eruditi omnium scientiarum (sub aegide Commissionis Scientiarum et Artium) properaverant cum expeditione Francica. Qua a Britannis mox debellata, tabula Rosettana Londinium missa hodie apud Museum Britannicum iacet. Textus Graecus cito lectus interpretationi textuum Aegyptiorum (in formis hieroglyphica et demotica expressorum) gradatim adiuvit. Denique textum plene interpretatus est Ioannes Franciscus Champollion. Ab opere eruditorum cumulativo coepit hodiernus scripturae hieroglyphicae linguaeque Aegyptiae a...