Carmina (Shakesperius)
Carmina sunt collectio 154 carminum (sonetorum) Gulielmi Shakesperii poëtae, quae tempus, amorem, pulchritudinem, atque mortalitatem tractant. Prima 126 soneta viro, ultima 28 mulieri inscribuntur.
Primum anno 1609 in quarto a Thoma Thorpe impressa sunt titulo SHAKE-SPEARES SONNETS. Never before Imprinted, quamquam soneta 138 et 144 iam anno 1599 in miscellaneis The Passionate Pilgrim edita erant. Liber "A Lover's Complaint" poëmate narrativo 47 stropharum concluditur, etsi nonnulli eruditi putant Shakesperium non auctorem eius fuisse.
Quae carmina Alvredus Thomas Barton Latine reddit et Londini anno 1913 divulgavit, titulo Gulielmi Shakespeare Carmina quae Sonnets nuncupantur; Latine reddita ab Alvredo Thoma Barton; edenda curavit Ioannes Harrower. Haec notissima sunt:
Index
1 Carmen XVIII
2 Carmen CXXX
3 Bibliographia
4 Nexus externi
Carmen XVIII |
- An similem aestivae pingam te, care diei?
- Haud ita fit constans, haud ita pulchra dies.
- Flabra novas agitant, Maio sua gaudia, frondes,
- Ac brevis aestivam continet hora moram.
- Sol, oculus caeli, nimiis fervoribus ardet
- Interdum, aut hebes est aureus ille color;
- Pulchraque declinant a pulchro, forte caduca,
- Aut quia naturae lex ita flectit iter.
- At tibi perpetua est, indeclinabilis, aestas,
- Deciderit nulla flos tuus iste die;
- Mors nihil ipsa suis de te iactabit in umbris
- Carmine in aeterno dum sine fine vires;
- Donec homo spirabit enim poteritque videre,
- Vivit in hoc vitae carmine causa tuae.
Carmen CXXX |
- Non oculis aequat, fateor, mea Cynthia solem,
- Curaliis impar eius in ore rubor;
- Pectora prae nivibus prope dixi gilva, comaeque
- Si sunt fila, eius fert nigra fila caput;
- Est rosa diversis lita guttis, alba rubensque,
- Quae rosa non nota est eius in ore mihi;
- Est quibus unguentis fragrantius effluit aura
- Quam mihi dilectae virginis ulla venit;
- Eius amo voces audire, idemque sonare
- Dulcius agnosco fila canora lyrae;
- Divas, confiteor, spectavi nullus euntes,
- Cynthia enim plantis ambulat, itque solo;
- Atque Iovem testor, virgo non rarior ulla est
- Vatis imaginibus ludificata novis.
Bibliographia |
- Helen Vendler, The Art of Shakespeare's Sonnets. Cantabrigiae Massachusettensium: Harvard University Press, 1997. ISBN 0-674-63711-9 (Paginae selectae apud Google Books)
Nexus externi |
- Versio A. T. Barton
.mw-parser-output .stipula{padding:3px;background:#F7F8FF;border:1px solid grey;margin:auto}.mw-parser-output .stipula td.cell1{background:transparent;color:white}
Haec stipula ad litteras spectat. Amplifica, si potes! |