Maximus Gor'kij
Maximus Gor'kij
Nativitas: 16 Martii 1868; Novogardia Inferior
Obitus: 18 Iunii 1936; Gorki-10
Patria: Imperium Russicum, Unio Sovietica
Officium
Munus: Scriptor, playwright, mythistoricus, Autobiographus, diarist, diurnarius, Poëta, dramaturge, opinion journalist
Patronus: Pushkin House
Consociatio
Factio: Russian Social Democratic Labour Party
Religio: atheismus
Familia
Coniunx: Yekaterina Peshkova, Maria Andreyeva
Proles: Q4362191
Memoria
Laurae: Order of Lenin
Sepultura: Kremlin Wall Necropolis
Maximus Gor'kij (Russice Максим Горький, tr. Maksim Gor'kij), vero nomine Alexius Maximi filius Peškov (Russice Алексей Максимович Пешков, tr. Aleksej Maksimovič Peškov; natus die 28 Martii 1868 Novogardiae Inferiori, mortuus die 18 Iunii 1936 in Gorki prope Moscuam), fuit scriptor Russicus et Sovieticus, ut conditor litterarum "realismi socialistici" atque progenitor litterarum Sovieticarum aestimatus.[1]
Gor'kij, cuius primum opus publicatum (narratio nomine «Макар Чудра») anno 1892 in lucem editum est, plus quam 200 narrationes breves (fabulas, diegemata, etc.), 4 mythistorias, 15 ludos scaenicos nonnullaque alia opera litteraria scripsit. Praeterea, marxismi secutor, motus revolutionarii (e.g. revolutionis anni 1905) in Imperio Russico particeps fuit, operibus suis litterariis actiones rebelles inspirans. Idcirco a regimine monarchico Russico affectus est persecutionibus (inter alia, anno 1905 ob proclamatione sua contra monarchiam incarceratus fuit). A fine anni 1906 ad finem 1913 in demigratione erat, Capreis colens, post amnestiam in Imperio Russico ab iubilaeo dynastiae regnatricis Romanoviorum declaratam autem domum revenit. Attitudinem ad res novas Russicas anni 1917 autem criticam habuit.[2] Annis ab 1921 ad 1932 denuo peregre (ut plurimum Capreis) colebat, postquam venit ad Unionem Sovieticam, honore praecipuo ibi habitus.
Notae |
↑ Pagina de Maximo Gor'kij Encyclopaediae Sovieticae Magnae editionis tertiae .mw-parser-output .existinglinksgray a,.mw-parser-output .existinglinksgray a:visited{color:gray}.mw-parser-output .existinglinksgray a.new{color:#ba0000}.mw-parser-output .existinglinksgray a.new:visited{color:#a55858}
(Russice)
↑ Attitudo Gor'kij ad revolutionem anni 1917
(Russice)
Bibliographia |
- Б. А. Бялик. Судьба Максима Горького. — ed. 3. — Moscuae: Художественная литература, 1986.
- П. Х. Максимов. Воспоминания о Горьком. — ed. 3, corr. - Moscuae: Советский писатель, 1956.
- Л. Спиридонова. Настоящий Горький: Мифы и реальность. — Moscuae: ИМЛИ РАН, 2013. — ISBN 978-5-9208-0401-3
Nexus externi |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Maximum Gor'kij spectant. |
Lexici biographici: • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica |
.mw-parser-output .stipula{padding:3px;background:#F7F8FF;border:1px solid grey;margin:auto}.mw-parser-output .stipula td.cell1{background:transparent;color:white}
Haec stipula ad scriptorem spectat. Amplifica, si potes! |