Gabriel Deržavin






Wikidata-logo.svg Gabriel Deržavin

Res apud Vicidata repertae:

Gabriel Deržavin: imago

Gabriel Deržavin: subscriptio




Nativitas: 3 Iulii 1743; Q18801425
Obitus: 8 Iulii 1816; Novgorod Governorate
Patria: Imperium Russicum

Officium



Munus: Linguista, Poëta, Scriptor




Familia



Coniunx: D.A. Derjavina
Familia: Q4158917



Memoria



Laurae: Knight first class of the Order of Saint Anne, Knight third class of the order of St. Vladimir, Order of St. Vladimir, 2nd class, Order of St. Alexander Nevsky, Order of the Saint John of Jerusalem
Sepultura: Khutyn Monastery





Gabriel Romani filius Deržavin (Russice Гавриил Романович Державин, tr. Gavriil Romanovič Deržavin; natus die 14 Iulii 1743 in vico Sokury tunc gubernii Casanensis, nunc Tatarstaniae, mortuus in villa Zvanka tunc gubernii, nunc regionis Novogardiensis) fuit poeta et administrator Russicus.


Gabriel Deržavin, in familia nobili natus et in gymnasio Casanensi educatus, anno 1762 factus est miles cohortis regalis Imperium Russicum et eodem anno cum cohorte sua fuit particeps subitaneae rerum conversionis, quae Catharinam II monarcham Russicam fecit. Decem annos post praefectus militum factus, annis ab 1773 ad 1775 in suppressione rebellionis Aemiliani Pugačëv participavit. Ab anno 1777, munere suo militari finito, munus civile in Senatum Imperii Russici tenebat. Ab anno 1784 Olonecensis, et ab anno 1786 ad annum 1788 Tamboviensis gubernator erat. Annis a 1791 ad 1793 erat secretarius Catharinae II. Anno 1793 senator Imperii Russici factus, annis 1794 – 1796 praeses Collegii Commercii et annis 1802 – 1803 minister iustitiae fuit, postquam in dimissione erat.


Opera sua poetica anno 1773 primo in lucem edidit. Odas scripsit multas, monarcham (Catharinam II) et duces militares laudantes, mala societatis autem damnantes. Annis ultimis vitae suae etiam ad scripturam dramaticam se applicavit.


Carmina Deržavini aliqua a Stanislao Czerski et Tatiana Basiliana (Vasil'eva) Latine reddita sunt[1].



Notae |




  1. Legere possis in: Acroases in memoriam Helgi Nikitinski Moscuensis, Moscoviae, 2016, pp. 109—112.



Nexus externi |







Commons-logo.svg

Vicimedia Communia plura habent quae ad Gabrielem Deržavin spectant.






Wikidata-logo.svg

Lexici biographici:  • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica



  • Situs interretialis, Gabriele Deržavin dedicatus .mw-parser-output .existinglinksgray a,.mw-parser-output .existinglinksgray a:visited{color:gray}.mw-parser-output .existinglinksgray a.new{color:#ba0000}.mw-parser-output .existinglinksgray a.new:visited{color:#a55858}
    (Russice)


  • Pagina de Gabriele Deržavin Encyclopaediae Sovieticae Magnae editionis tertiae
    (Russice)









Popular posts from this blog

How to label and detect the document text images

Vallis Paradisi

Tabula Rosettana