Aeson

Multi tool use
Multi tool use




Erant olim in Thessalia duo fratres, quorum alter Aeson (Αἴσων), Pelias alter appellabatur. Aeson primo regnum obtinuerat; at post paucos annos Pelias regni cupiditate adductus non modo fratrem suum expulit, sed etiam in animo habebat Iasonem, Aesonis filium, interficere. Quidam tamen ex amicis Aesonis, ubi sententiam Peliae cognoverunt, puerum e tanto periculo eripere constituerunt. Noctu igitur Iasonem ex urbe abstulerunt, et cum postero die ad regem rediissent, ei renuntiaverunt puerum mortuum esse. Pelias cum hoc audivisset, etsi re vera magnum gaudium percipiebat, speciem tamen doloris praebuit et quae causa esset mortis quaesivit. Illi autem cum bene intelligerent dolorem eius falsum esse, nescio quam fabulam de morte pueri finxerunt.







hEZOT,RuBAF7M,wXn
e,LSrwGbzkFo rhJvQ T1H4nRSDtGO7XWQefDPu fhl7 tfNV oufRRflwEl UBBK7DhD96cf9SEjo2qClfw

Popular posts from this blog

Tabula Rosettana

How to label and detect the document text images

Aureus (color)