Ethelredus II (rex Anglorum)
Mancus aureus Ethelredi II
Ethelredus II (Anglosaxonice Æðelræd Unræd, scilicet "sine consilio"; natus circa 968; mortuus die 23 Aprilis 1016) fuit rex Anglorum et Saxonum.
Eduardus fuit filius regis Edgari uxorisque eius secundae Elfridae. Interfecto fratre suo Eduardo anno 978 (Guillelmus Malmesburiensis auctor est Ethelredum ipsum implicatum esse coniuratione) fit rex sub tutela matris. Post continua bella regnum amisit anno 1013 Normannis duce Sveno; Ethelredus fugit ad fratrem uxoris sui Ricardum, sed, Sveno mortuo, repetivit Angliam, ubi mortuus est anno 1016. Uxor eius tertia Emma postea coniuncta est successori Cnutoni, Sveni filio.
Rex Ethelredus II a Matthaeo Paris pictus: L'estoire Seint Aedward le Rei: Bibl. Univ. Cantab. Ee.3.59 (saec. XIII)
Familia |
E tribus uxoribus Ethelredus genuit octo filias octoque filios, inter quos duo reges.
- Ex Elfleda filia Thored ducis Northanhymbrorum:
- Athelstanus, mortuus 1011
Edmundus, postea rex, mortuus 1016- Egbertus
- Edredus
- Ex Elgiva filia Alfhelmi ducis Eboraci
- Edwius, interfectus 1017
- Edgarus
- Ex Emma filia Ricardi I ducis Normanniae:
Eduardus, postea rex, mortuus 1066- Alfredus
Fontes |
- Chronica Anglosaxonum
Proelium apud Maldon (carmen Anglosaxonicum)- Encomium Emmae reginae
Guillelmi Malmesburiensis De gestis regum Anglorum
Henrici Huntindoniensis Historia Anglorum
| Antecessor: Eduardus Martyr | Rex Anglorum 978–1016 | Successor: Edmundus II |