Codex Voynich
Codex Voynich, qui ex Wilfrido Michaele Voynich eius inventore appellatur, est codex arcanus et dubiosus, saeculo XV scriptus, imaginibus parum claris et haud intelligibilibus ornatus.
Systema litterarum creatum est ad melius textum transcribendum litteris Latinis quod vocatur Europaeum Voynich Alphabetum sive EVA
Videtur scriptus esse ab auctore ignoto. Numeratio densitatis carbonii 14 anno 2011 ab Universitate Arizonae facta, professore Greg Hodgins duce, demonstravit codicem esse initio saeculi quinti decimi factum.[1]
Tam litterae quibus exaratur quam eius lingua qua conscribitur a nemine adhuc intelliguntur. Non pauci sunt eruditi qui de hoc libro manuscripto indagaverunt, sed nemo eorum aliquod verbum interpretari valuit.
Wilfredus Voynich bibliopola emit id anno 1912 in Italia in Villa Montis Draconis, ubi nunc est Academia Vivarii novi, apud Iesuitas qui bibliothecam in hac villa sitam partim vendere volebant. Nunc in Bibliotheca Universitatis studiorum Yalensis servatur.
Habet 240 paginas membranaceas, sed paginae permultae perditae esse putantur. Calamo exarantur verba et imagines; imagines postea depictae sunt.
Hic liber ut Codex Rohonczi aliquid mirum in se habere videtur.
Index
1 Imagines
2 Scriptura
3 Historia
4 Coniecturae quae de auctore factae sunt
4.1 Rogerius Bacon
4.2 Ioannes Dee
4.3 Eduardus Kelley
4.4 Iacobus Sinapius
4.5 Iohannes Marcus
4.6 Raphael Mnishovsky
4.7 Antonius Ascham
4.8 Vilfredus M. Voynich
5 Nova hypothesis
6 Nexus interni
7 Notae
8 Bibliographia
9 Nexus externi
Imagines |
Imagines sex generum sunt in libro manuscripto ita ut homines docti putent partes itidem sex esse quae de diversis rebus tractent. Unaquaeque pagina imagine saltem unica exornatur.
Partes manuscripti sunt:
Herbarium: in quo unaquaeque pagina imagines plantarum continet. Imagines istae mirae sunt propterea quod radices et folia et flores diversarum plantarum una stipula sustinet.
Pars astronomica vel Astrologica: in qua diagrammata continentur cum imaginibus siderum astrorumque et planetarum et etiam constellationum zodiacalium.
Pars biologica: in qua spissa scriptura, imagines parvae mulierum nudarum balneantium in balneis partium corporis humani similibus depinguntur.
Pars cosmologica: In qua diagrammata plura sunt quorum natura non liquet atque tabula geographica cum insulis sex.
Pars pharmaceutica: In qua sunt imagines partium plantarum (radicum, foliorum) et imagines lagoenarum pharmacopolae in marginibus.
Praescriptiones: Docti putant esse praescriptiones vel praecepta alchemica ad potiones nonnullas conficiendas.
Scriptura |
Liber videtur sinistrorsum scriptus esse. Scriptura fluere videtur, sicuti scriba intellexisset quid scripsisset. Sunt in libro manu scripto 170.000 litterae e quibus circiter 25 diversae litterae distinguuntur. Verba circiter 35 000 inveniuntur. Nonnulli putant codicem illlum herbarium esse vel alchemicum aut astrologicum librum. Quod attinet ad linguam qua scribitur inter se differunt homines periti.
Fieri potest ut sit:
- lingua Europaea cryptographice scripta.
- aut lingua Hebraica in novo alphabeto reddita.
- aut lingua Asiatica (e.g. Lingua Sinensis)
- aut sermone e multis linguis creato.
- aut lingua arte facta
- aut sermone excogitato, cui nullus sit sensus.
- aut liber ab Ummitis conscriptus.
Historia |
Primi possessores huius libri miri putabant eum a Rogerio Bacone (1214–1294) scriptum fuisse, nam similis est Herbarii Parvi (Anglice A little herbal) ab auctore Anglo Antonio Ascham anno 1550 scripti.
Nonnulli Rudolphum II Imperatorem (1552-1612) et Iacobum Sinapium (qui manuscriptum possedit ab anno 1612 usque ad 1622) putant possesores fuisse. Iacobus Sinapius, si huic narrationi fidere licet, dedit Georgio Braschio librum manu scriptum anno 1622, qui hunc possedit usque ad annum 1665. Georgii Braschii unica mentio fit in litteris ab Iohanne Marco ad Athanasium Kircherus scriptis. Iohannes Marcus possedit manuscriptum anno 1665 et Athanasius Kircherus eum habuit ab anno 1665 usque ad mortem (quae anno 1680 evenit). Athanasius Kircherus, vir eruditissimus, non valuit interpretationem libri dare. A die mortis eius, hic liber remansit in bibliotheca Collegii Romani quod temporibus nostris Pontificia Universitas Gregoriana nuncupatur, usque ad annum 1912, cum Vilfredus M. Voynich (1865–1930) eum emit. Anno 1930 vidua Vilfredi Voynich librum manuscriptum recepit et anno 1961 Iohanni Petro Kraus vendidit. Ab anno 1969 in bibliotheca Universitatis Yalensis servatur.
Coniecturae quae de auctore factae sunt |
Ante datationes a densitate carbonii 14 anno 2011 effectas, multae hypotheses de auctore hariolabantur.
Ita docti putaverunt auctores esse qui sequntur :
Rogerius Bacon |
Littera Iohannis Marci anno 1665 scripta ad Athanasium Kircherus dicit ut, secundum Raphaelum Mnishovsky, Imperator Rudolphus II emit manuscriptum. Littera dicit etiam ut “ille” (aut Rudolphus aut Raphael) putabat eruditum Rogerium Baconem auctorem esse. Vilfredus Voynich ipse hoc credebat.
Ioannes Dee |
Vilfredus Voynich, Rogerium Baconem auctorem putans, credebat ut Ioannes Dee manuscriptum Rudolpho II Imperatori vendiderat. Ioannes Dee mathematicus et astrologus erat in aula Reginae Elisabethae I. Ioannes Dee multa Baconis manuscripta habebat. Ioannes Dee et comes Eduardus Kelley, qui se dicebat vatem esse, vixerunt Bohemia ubi serviverunt Rudolpho II. Ioannes Dee potuit librum scribere et Imperatori vendere, sed nulla mentio est manuscripti in documenta sua.
Eduardus Kelley |
Eduardus Kelley erat alchemista Anglicus et comes erat Ioannis Dee Pragae. Se dicebat esse capacem e cupro aureum fabricandi. Ille quoque potuit librum scribere et id Imperatori vendere.
Iacobus Sinapius |
In pagina prima manuscripti signatura inventa est Iacobi Sinapii, qui medicus erat Rudolphi II, herbolarius et curator hortorum botanicorum. Vilfredus Voynich eum putabat possesorem fuisse sed nonnulli eum putant auctorem. Signatura tamen ista dissimilis est signaturae Sinapii inventae in documentis aliis. Sinapius praecipue notus est propter inventionem remedii universalis quo curavit imperatorem Rudolphum Secundum, cuique dedit nomen Aquae sinapis, erat potio quae secundum nonnullos similis erat aquae odoriferae quae postea nuncupata est "Aqua mirabilis" et "Aqua Coloniensis"[2].
Iohannes Marcus |
Iohannes Marcus Athanasium Kircherum novit anno 1638 et per 27 annos eruditi ambo litteras scripserunt reciprocas. Potuit librum scribere ad Athanasium Kircherus fallendum.
Raphael Mnishovsky |
Raphael Mnishovsky, amicus Iohannis Marci, qui Baconem putabat auctorem esse, cryptographus erat et potui librum scribere ad codices suos probandos.
Antonius Ascham |
Nonnulli putant Antonium Ascham auctorem esse, qui “Herbarium Parvum” scripsit, quod similis est Manuscripti Voinicensis.
Vilfredus M. Voynich |
Nonnulli Vilfredum Voynich putabant auctorem esse fraudis, sed litteras Georgii Baresch ad Athanasium Kircherus de Manuscripto tractantes istam refellunt facultatem.
Nova hypothesis |
Secundum recentes indagationes,[3] quas Arthur O. Tucker et Rexford H. Talbert de plantis et fruticibus quae delineantur in codice Voynich, instituere, eae originem in America Media, in Mexico, habere videntur. Igitur lingua qua scribitur liber verisimiliter lingua Mexicana est (Nahuatl sive Asteca lingua).
Ambo auctores Arthur O. Tucker et Rexford H. Talbert magnam similitudinem invenere inter plantam descriptam in codice Voynich et eandem (xiuhamolli vel xiuhhamolli) quae delineatur in codice botanico Mexicano anni 1552 cui nomen Libellus de Medicinalibus Indorum Herbis sive Codex Badianus.
Sub variis plantis insunt brevis scriptio qui fortasse nomen plantae est. Fortasse haec nomina clavem dabunt ad librum intelligendum qui igitur non cryptographice, sed vero sermone humano scribitur.
Nexus interni
- Peregrinus Ernetti
- Codex Rohonczi
- Codex Seraphinianus
- Ummitae
- Aqua sinapis
- Aqua Coloniensis
- Libellus de Medicinalibus Indorum Herbis
- Europaeum Voynich Alphabetum
- Vivarium Novum
Notae |
↑ UA Experts Determine Age of Book 'Nobody Can Read'
↑ Transactions of the College of Physicians of Philadelphia, 1921, p. 422 : "He (Sinapius) invented a prototype of eau de cologne, calling it aqua sinapis, which was used as a universal remedy. The aqua sinapis brought him such wealth that he was able to and did lend the Emperor enormous sums of money".
↑ Arthur O. Tucker et Rexford H. Talbert, "A Preliminary Analysis of the Botany, Zoology, and Mineralogy of the Voynich Manuscript", in : HerbalGram, 2013, volumen 100, pp. 70-75.
Bibliographia |
- "Publisher wins rights to Voynich manuscript, a book no one can read" in The Guardian (21 Augusti 2016)
- Danuta Kean, "Author of mysterious Voynich manuscript was Italian Jew, says scholar" in The Guardian (5 Iulii 2017)
- Arthur O. Tucker, Rexford H. Talbert, "A Preliminary Analysis of the Botany, Zoology, and Mineralogy of the Voynich Manuscript" in HerbalGram no. 100 (2013) pp. 70-75 Idem brevius
Nexus externi |
Conamen novum intelligendi codicis Voynich a Stephano Bax apud universitatem de Bedfordshire