Alexandria Eschate
Alexandria Eschate (Graece Ἀλεξάνδρεια Ἐσχάτη, scilicet "Alexandria ultima") mense Augusto 329 a.C.n. condita est ab Alexandro Magno ut officio propugnaculi Graeci in Media Asia fungeretur. Sita est in parte austro-occidentali vallis Ferganae ad merdionalem ripam fluminis Iaxartes (nomen hodiernum Syr Darya) in loco recentis oppidi Khujand in re publica Tadzikistana. (Khujand etiam scriptum est Хуҷанд, خجند, Khüjand, Khodzhent, Khudchand, Chodjend. Alia nomina sunt: Ispisar, Leninabad, Leninobod, Ленинобод, لنینآباد.)
Alexander urbem muris latericiis 6 mille passum cingi curavit qui secundum auctores antiquos viginti in dies exstructi sunt. Aeque ac in aliis urbibus ab illo conditis partem exercitus sui ibi reliquit, ut tractus nuper adeptos frequentarent.
Exemplum Hellenisticum in Media Asia |
Alexandria cum Eschate 300 fere km absit ab Alexandria ad Oxum Bactriae in Sogdiana sita saepe ab indigenis aggressa est. Ex anno 250 a.C. urbs probabiliter sub dicione regni Bactrici fuit, imprimis cum Euthydemus I fines regni sui usque ad Sogdianam propagavit.
Nexus externi |
- "Alexandria Eschate" apud Pleiades (situs a Rogero Bagnall et Ricardo Talbert editus) .mw-parser-output .existinglinksgray a,.mw-parser-output .existinglinksgray a:visited{color:gray}.mw-parser-output .existinglinksgray a.new{color:#ba0000}.mw-parser-output .existinglinksgray a.new:visited{color:#a55858}
(Anglice)