Petrus Martyr ab Angleria
Petrus Martyr ab Angleria
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 2 Februarii 1457; Aruna
Obitus: October 1526; Granata
Patria: Hispania
Officium
Officium: ambassador of Spain to Egypt
Munus: Legatus, Rerum gestarum scriptor
Consociatio
Religio: Catholicismus
Petrus Martyr ab Angleria[1] (Arunae Pedemontii natus die 2 Februarii 1457; mortuus mense Octobri 1526 Granatae) fuit capellanus regum catholicorum Ferdinandi et Isabellae, consiliarius imperatoris Caroli V et auctor operis historici principalis, Latine compositi, de exploratione et conquisitione mediae Americae. Quod opus, a principio in forma epistularum et commentationum compositum, anno 1530 uno volumine, post auctoris mortem editum est sub titulo De orbe novo ... decades; textus enim in octo "decadas" dividitur. Decades V et VI patrono Aloisio Aragonio dicantur.
Granatae mortuus est, ubi in ecclesia cathedrali hoc epitaphio commemoratur:
- Rerum Ætate Nostra Gestarum / Et Novi Orbis Ignoti Hactenus / Illustratori Petro Martyri Mediolanensi / Cæsareo Senatori / Qui, Patria Relicta / Bella Granatensi Miles Interfuit / Mox Urbe Capta, Primum Canonico / Deinde Priori Hujus Ecclesiæ / Decanus Et Capitulum / Carissimo Collegae Posuere Sepulchrum / Anno MDXXVI.
Opera |
- 1511 : Legatio Babylonica, Oceani Decas, Poemata, Epigrammata
- 1511-1530 : De orbe novo ... decades
- 1530 : Opus epistolarium P. M. Anglerii Mediolanensis protonotarii apostolici atque a consiliis rerum Indicarum
Notae |
↑ "Petrus Martyr ab Angleria": nomen sic in titulo operis De orbe novo decades scriptum. Alibi "Petrus Martyr Anglerius"
Bibliographia |
Peter Martyr d'Anghiera in The Catholic Encyclopedia: an international work of reference (Novi Eboraci: Appleton, 1907–1914) .mw-parser-output .existinglinksgray a,.mw-parser-output .existinglinksgray a:visited{color:gray}.mw-parser-output .existinglinksgray a.new{color:#ba0000}.mw-parser-output .existinglinksgray a.new:visited{color:#a55858}
(Anglice)
- Roberto Almagià, "Anghiera, Pietro Martire d'" in Dizionario biografico degli Italiani (Romae: Treccani, 1961)
.mw-parser-output .stipula{padding:3px;background:#F7F8FF;border:1px solid grey;margin:auto}.mw-parser-output .stipula td.cell1{background:transparent;color:white}
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |