Nicolaus Cusanus






Wikidata-logo.svg Nicolaus Cusanus

Res apud Vicidata repertae:

Nicolaus Cusanus: imago




Nativitas: 1401; Tabernae Mosellanicae-Cusa
Obitus: 11 Augusti 1464; Tuder
Patria: Germania

Officium



Officium: Camerlengo of the Sacred College of Cardinals, Cardinalis
Munus: mathematicus, astronomus, Legatus, philosophus, Scriptor, Minister religionis, presbyter catholicus, Cardinalis




Consociatio



Religio: Religio Christiana



Memoria



Sepultura: Sanctus Petrus ad Vincula







Sepulcrum Nicolai Cusani, Romae, cum inscriptione alludente ad vincula sancti Petri: QUI IACET ANTE TUAS NICOLAUS, PETRE, CATENAS, / HOC OPUS EREXIT. CETERA MARMOR HABET.


Nicolaus Cancer seu Cancri (Theodisce Kryphs). Propter oppidum natalicium "Nicolaus Cusanus" seu "Nicolaus de Cusa" nominatus. Philosophus humanista, theologus, mathematicus, astronomus fuit. Episcopus Brixensis meruit, Cardinalisque Romanae Ecclesiae, tituli Sancti Petri ad vincula, creatus a Papa Pio II anno 1450. Alma mater eius fuit Universitas Patavina. Obiit Tuderti anno 1464, sepultus est in ecclesia titulari sua.


Anno 1433 Nicolaus Cusanus ratione philologica Constitutum Constantini falsum esse demonstravit: Constantinum Magnum numquam imperium Romanum occidentale Ecclesiae Catholicae dono dedisse.


Philosophia Ioannem Picum Mirandulam et philosophos hodiernos Neo-Kantianos, sicut Ernestum Cassirer, penitus movit.




Index






  • 1 Testimonia


  • 2 Opera


  • 3 Nexus interni


  • 4 Liber


  • 5 Nexus externus


  • 6 Notae





Testimonia |


Iacobus Faber Stapulensis, editor primus operum Cardinalis De Cusa, opinatus est:


Fuit Nicolaus de Cusa vitiorum omnium hostis acerrimus atque publicus inimicus, fastus, avaritiae, et ambitionis totus adversarius, honestorum laborum in declivi etiam senecta patientissimus. Theologiae Christianae summus interpres, coelestisque arcani antistes sapientissimus. Huius viri plurimi extant opera divina potius quam humana. Fuit eloquentia non tam forensi quam Christiana, affectata nusquam, nusquam tumens, aut insolenter loquenter efferens, sed simplex infucataque, nunquam modestiae terminos excedens. Talis fuit Cusae dicendi character in quo potius intelligentia quam sermonis flos requiri debeat.Quamquam nec deest sermonis flos atque gratia & magis theologo sancto supramundanoque philosopho accommodus quam seculari viro. Theatralique pompa dedito. Mathematicas disciplinas nemo profundius penetravit & illa attingere tentavit in quorum perquisitione nullus maiorum non succubuit, quaequae ante omne aevuum latuerunt, maxima sacrae Matheseos mysteria aperuit. Fuit huic viro, de Cusa, divino divinorum summo interpreti incomparabilis cognitio verae illius intellectualis & spiritualis Theologiae, quae in pace & silentio veritati testimonium perhibet, fuit autem alienissimus ab illa Theologia, cauponaria & ambitiosa, quae sua, non quae Christi sunt, quaerit & in multiloquio perstrepit, obscuratibusque & opinionum dissidis involvitur, &c. Nulla autem Theologia magis iuvamur ad sacra adyta et dicta eorum qui augustius & sublimius de Deo philosophati sunt, conquirenda, quam hac de Cusa eminentissimi Theologi & iureconsulti &c."[1]



Opera |


Cusani opera maiora includunt:



  • De docta ignorantia (1440),

  • De Coniecturis (1442-1443),

  • De li Non-aliud (1462),

  • De apice theoriae (1464).


Nexus interni



  • Coincidentia oppositorum

  • Universitas Nicolaus Cusanus



Liber |


  • Textus Latinus idemque theodisce versus praebetur in: Nikolaus von Kues, Briefe und Dokumente zum Brixner Streit. Band 2: Nikolaus von Kues als Seelsorger. Briefe, Denkschriften (1453-1458). Herausgegeben von Wilhelm Baum und Raimund Senoner. ISBN 3-902005-03-3. Klagenfurt 2000. (Nicolai Cusani epistulae instrumentaque ad litem Brixinensem pertinentia. Volumen 2. De Nicolao Cusano curato. Epistulae et memorabilia 1453-1458. Editores sunt Gulielmus Baum et Raimundus Senoner. Clagenfurti 2000)


Nexus externus |







Wiktionary-ico-de.png
Vide Nicolaus Cusanus in Victionario.



Notae |




  1. Testimonium hoc apparens in prologo editionis Fabris, et tamen in epistola dedicatoria Basilensis editionis anno MDLXV. Domini Nicolai de Cusa Cardinalis utriusque Iuris Doctoris (...) Opera. ex off. Henripectrina. Basileae. MDLXV. vol. I, fol. aa rº.








Popular posts from this blog

How to label and detect the document text images

Vallis Paradisi

Tabula Rosettana