Decimus Iunius Brutus Callaicus
Decimus Iunius Brutus Callaicus
Nativitas: 180 BCE; Roma
Obitus: 113 BCE; Roma
Patria: Roma antiqua
Officium
Officium: Rector provinciae, Ancient Roman senator, consul
Munus: Politicus, military personnel
Familia
Genitores: Marcus Iunius M.f. Brutus;
Proles: Decimus Iunius Brutus
Decimus Iunius Brutus Callaicus (natus saeculo 2 a.C.n., mortuus post annum 121 a.C.n.) vir publicus Romanus fuit.
Index
1 Gens
2 Cursus honorum
3 Bibliographia
4 Notae
Gens |
Pater eius Marcus Iunius M.f. Brutus anno 178 a.C.n. consulatum administravit. Frater maius Marcus Iunius Brutus iurisprudentiam Romanam quasi condidit. Clodiam in matrimonium duxit, filius eius Decimus Iunius Brutus anno 77 a.C.n. consul fuit.
Cursus honorum |
Anno 138 a.C.n. una cum Publio Cornelio Scipione Nasica Serapione consul erat. Ambo consules breve tempus a tribunis plebis incarcerati sunt, quod dilectionem habens nemini pepercissent. Deinde in Hispania contra Lusitanos certavit, militibus Viriathi agros divisit, atque proconsul Hispaniae Ulterioris factus est. Ibi oppidum Olisiponem in bello adversus Celtiberos sibi socium munivit et auxit ut ostio Tagi firmiter potitus cavere posset ne commeatus per flumen exercitui advectus ab hostibus interciperetur[1]. Mox anno 137 a.C.n. Callaicos gentem vicit, anno 136 collegam Marcum Aemilium Lepidum Porcinam in Hispania Citeriore frustra adiuvit contra Vaccaeos[2]. Deinde in patriam rediit atque triumphavit et cognomen Callaicus accepit[3]. Anno 129 legatus Gaii Sempronii Tuditani consulis in Illyrico fuit[4]. Anno 121 a.C.n. Lucium Opimium consulem contra Gaium Sempronium Gracchum tribunum plebis adiuvit[5]. Praeterea augur erat[6] et Lucio Accio poetae favit, cuius epigrammata in templo Martis a se aedificato inscribi iussit[7].
Bibliographia |
Fridericus Münzer: Iunius 57). In: Paulys Realencyclopädie der classischen Altertumswissenschaft (RE). Band X,1, Stuttgart 1918, Sp. 1021–1025.- Carolus-Ludovicus Elvers, "I. Brutus Callaicus, D." in Der Neue Pauly vol. 6 (Stutgardiae: Metzler, 1999. ISBN 3-476-01476-2) col. 62.
Notae |
↑ Strabo III.3.1
↑ Appianus Alexandrinus, Iberica 80-82
↑ Strabo III.3.2 et 4.
↑ Titus Livius, Periochae LIX
↑ Orosius V 12,7
↑ Marcus Tullius Cicero, Laelius de amicitia 7
↑ Marcus Tullius Cicero, pro Archia poeta 27; de legibus 2, 54; Brutus 107; Valerius Maximus VIII 14, 2.
Antecessores: Gnaeus Calpurnius Piso et Marcus Popillius Laenas | Consul 138 a.C.n. cum Publio Cornelio Scipione Nasica Serapione | Successores: Marcus Aemilius Lepidus Porcina et Gaius Hostilius Mancinus |