Amphitheatrum Flavium






Amphitheatrum Flavium.




Quod hodie amphitheatri restat.




Mappa mediae Romae tempore Imperii Romani; Amphitheatrum Flavium in parte dextra.





Hypogeum, arena medii amphitheatri; via lignea est aedificium hodiernum.




Pars hypogei.




Adumbratio partes amphitheatri, e libro Lexicon der gesamter Technik (Otto Lueger, 1904).




Inscriptio Decii Marii Venantii Basilii (cos. 484), qui amphitheatrum post incendium refecit.


Amphitheatrum Flavium, sive recentius Colosseum,[1] est ellipticalis Romá mediá amphitheatrum,[2] maximum tale Romanum opus aedificatum, quod officium suum per quingentos fere annos praestabat, ultimis ludis sexto saeculo effectis. Habetur unum ex maximis architecturae Romanae artisque ingeniariae Romanae operibus.


Aedificium se ad quinquaginta milia spectatorum sedentium accommodare potuit.[3][4][5] Praeter ludos gladiatorios, multae species ludorum ibi habebantur, sicut simulata proelia navalia, animalium venationes, supplicia quae ad permultos reos nefarios (Christianis non exclusis) pertinebant, scaenica spectacula celebrium proeliorum, et actiones fabulosae mythologiam classicam tractantes antiquitate concitatae.


In situ ad orientem Fori Romani iacenti, aedificatio inter annos 70 et 72 coepit,[3]Vespasiano imperatore. Anno 80, Tito imperatore, confecta est,[6] per principatum Domitiani (81–96) porro mutatum.[7] Nomen Amphitheatri Flavii ex gentile Titi Vespasianique nomine, eodem ex nomine gentis Flaviae deducitur.


Permagnum aedificium cessavit ad delectamenta adhibere, Medio Aevo incipiente, et interea ad habitationes, tabernas, officinas, religiosorum ordinum receptaculum, fodinam, oppidum munitum, et locum sacrum Christianorum adhibebatur.


Misere hodie amphitheatrum semidirutum videtur propter terrae-motus et furtum marmorum et saxorum, sed longo tempore visum est qualis prima urbis imperialis imago. Nunc multitudines ad se vocat peregrinorum artis amantium et quotannis Ecclesia Catholica Romana ibi celebrat die sexto passionis Christi cum pompa facibusque Viam Crucis, Summo Pontifice ducente, in memoria innumerorum martyrum Christianorum qui in amphitheatro vitam amiserunt.


Iustus Lipsius anno fere 1584 De Amphitheatro librum scripsit, imprimis de amphitheatris extra Romam, sed aliquid de Amphitheatro Flavio quoque dixit.


Hodie est pars patrimonii culturae mundi, secundum Societatem Educativam, Scientificam, et Culturalem Consocietatis Nationum.





Quamdiu stat Colyseus, stat et Roma

Quando cadet Colyseus, cadet et Roma

Quando cadet Roma, cadet et Mundus



– Beda Venerabilis [8]





Index






  • 1 Primi in amphitheatro ludi


  • 2 Nexus interni


  • 3 Notae


  • 4 Bibliographia


  • 5 Nexus externus





Primi in amphitheatro ludi |


Primos ludos hoc in amphitheatro Titus anno 80 celebravit. Martialis in Libro Spectaculorum et ludos et amphitheatrum ipsum per 33 epigrammatia describit, quorum hoc est primum:



Barbara pyramidum sileat miracula Memphis,
Assyrius iactet nec Babylona labor;


Nec Triviae templo molles laudentur Iones,
Dissimulet Delon cornibus ara frequens;


Aëre nec vacuo pendentia Mausolea
Laudibus inmodicis Cares in astra ferant.


Omnis Caesareo cedit labor amphitheatro,
Unum pro cunctis fama loquetur opus. (Lib. Spec. 1)



Nexus interni



  • Domus Aurea

  • Gladiator

  • Spectacula Romana



Notae |




  1. Colisseum verbum est latinum medii aevae alludens colossum Rhodi. Amphitheatrum Flavium est "colisseum" quod sculptura Neronis ante Domum Aureum iam stabat, tam magna quam ille colssus Rhodi, antequam amphitheatrum exstetit. Nomen "colisseum" plures linguae (e.g. Anglice: Colisseum, Hispanice: Coliseo) in variis formis praebent.


  2. Vespasianus "fecit . . . item amphitheatrum urbe media, ut destinasse compererat Augustum" (Suetonius, libro 8, numero 9.1).


  3. 3.03.1 Rome-accom.com Historia Colossei.


  4. William H. Byrnes IV (Spring 2005) "Ancient Roman Munificence: The Development of the Practice and Law of Charity," Rutgers Law Review 57(3, ver 2005):1043–1110.


  5. BBC.co.uk BBC Colossei Historia, p. 1.


  6. BBC.co.uk BBC Colossei Historia, p. 2.


  7. Roth, Leland M. (1993). Understanding Architecture: Its Elements, History and Meaning (First ed.). Boulder, CO: Westview Press. ISBN 0-06-430158-3 .


  8. Citatio e Christopher Woodward, In Ruins (Londini 2001).



Bibliographia |



  • Augenti, Domenico. 2001. Spettacoli del Colosseo: nelle cronache degli antichi. Romae: L'Erma di Bretschneider. ISBN 888265110X

  • Beste, Heinz Jürgen Beste. 1999. Neue Forschungsergebnisse zu einem Aufzugsystem im Untergeschoß des Kolosseums. In: Mitteilungen des Deutschen Archäologischen Instituts. Römische Abteilung. No. 106, Formula:ISSN, pp. 249–276.

  • Bianchi Bandinelli, Ranuccio, et Mario Torelli, 1976. L'arte dell'antichità classica. Romae et Augustae Taurinorum: Utet.

  • Bottini, Angelo, ed. 2006. Musa pensosa: l'immagine dell'intellettuale nell'antichità. Mediolani: Electa. ISBN 8837042191

  • Carter, M. J. 2006. Gladiatorial Combat: The Rules of Engagement. In Classical Journal vol. 102 no. 2, pp. 97-114.

  • Coarelli, Filippo. 1989. Guida Archeologica di Roma. Mediolani: Arnoldo Mondadori Editore. ISBN 88-04-11896-2.

  • Coarelli, Filippo. 2000. Rom: Ein archäologischer Führer. Mainz: Verlag von Zabern. ISBN 3-8053-2685-8

  • Coleman, Kathleen M. 1993. Launching into History: Aquatic Displays in the Early Empire. In: Journal of Roman Studies vol. 83, pp. 48-74.

  • Coleman, Kathleen M. 1990. Fatal Charades: Roman Executions Staged as Mythological Enactments. In: Journal of Roman Studies vol. 80, pp. 44-73.

  • Conforto, M. L., et alii. 1988. Anfiteatro flavio: immagine, testimonianze, spettacoli. Romae: Edizioni Quasar. ISBN 8885020909

  • Connolly, Peter, et Hazel Dodge. 1998. Die antike Stadt. Coloniae: Könemann. ISBN 3-8290-1104-0.

  • Connolly, Peter. 2005. Colosseum: Arena der Gladiatoren. Stuttgartiae. ISBN 3-15-010551-X.

  • De Seta, Cesare. 2004. Il Colosseo: un simbolo della coscienza europea. Romae: Cosmopoli.

  • Di Macca, Michela. 1971. Il Colosseo: Funzione simbolica, storica, urbana. Romae: Bulzoni.

  • Fischer, Heinz-Joachim. 2001. Rom: Zweieinhalb Jahrtausende Geschichte, Kunst und Kultur der Ewigen Stadt. Coloniae: DuMont Buchverlag. ISBN 3-7701-5607-2.

  • Grimal, Pierre. 1961. À la recherche de l'Italie antique. Lutetiae: Hachette.

  • Hopkins, Keith, et Mary Beard. 2005. The Colosseum. Cantabrigiae Massachusettae: Harvard University Press. ISBN 0-674-01895-8.

  • Luciani, Roberto. 1990. The Colosseum: Architecture, History, and Entertainment in the Flavian Amphitheater, Ancient Rome's Most Famous Building, Anglice vertunt Alberto Gabba et George McClaud Meredith. Novara: Istituto geografico De Agostini. ISBN 8840208275

  • Lugli, Giuseppe. 1971. Das Flavische Amphitheater. Romae: Bardi.

  • Meijer, Fik. 2004. Gladiatoren: Das Spiel auf Leben und Tod. Düsseldorf: Artemis & Winkler. ISBN 3-7608-2303-3.

  • Pearson, John. 1973. Arena: The Story of the Colosseum. Novi Eboraci: McGraw-Hill. ISBN 0070490317

  • Pescarin, Sofia. 2004. Rom: Antike Bauwerke der Ewigen Stadt. Coloniae: K. Müller. ISBN 3-89893-562-0.

  • "Amphitheatrum Flavium" in Samuel Ball Platner, A Topographical Dictionary of Ancient Rome (Londinii: Oxford University Press, 1929 ~ ~) pp. 6–11.

  • Wegerhoff, Erik. 2012. Das Kolosseum: bewundert, bewohnt, ramponiert. Berolini: K. Wagenbach. ISBN 9783803136404



Nexus externus |







Commons-logo.svg

Vicimedia Communia plura habent quae ad Amphitheatrum Flavium spectant.









Popular posts from this blog

How to label and detect the document text images

Vallis Paradisi

Tabula Rosettana