Michael Nostradamus






Wikidata-logo.svg Michael Nostradamus

Res apud Vicidata repertae:

Michael Nostradamus: imago

Michael Nostradamus: subscriptio




Nativitas: 14 Decembris 1503; Saint-Rémy-de-Provence
Obitus: 2 Iulii 1566; Salon-de-Provence
Patria: Francia
Nomen nativum: Michel de Nostradame

Officium



Munus: physician writer, pharmacist, Auctor, Astrologus




Consociatio



Religio: Catholicismus



Familia



Genitores: Jaume de Nostredame;
Proles: César de Notre-Dame





Michael Nostradamus[1] seu Francogallice Michel de Nostredame (1503–1566) fuit apothecarius, poeta, vatesque Francicus, qui congeries vaticiniorum edidit quae in toto orbi terrarum inlustrissima facta sunt. Innotuit libro Prophetiarum (Les Propheties), anno 1555 primum edito. Fuit alumnus Universitatis Montispessulanensis, e qua expulsus est. Filium genuit Caesarem [fr], rerum gestarum scriptorem futurum, cui librum prophetiarum dicavit.




Index






  • 1 Vita


    • 1.1 Ortus et pueritia


    • 1.2 Mors




  • 2 Opera


  • 3 Notae


  • 4 Bibliographia


  • 5 Nexus externi





Vita |



Ortus et pueritia |


Natus est in vico Saint-Rémy-de-Provence 14 Decembris 1503 vel 21 Decembris,[2] filius Jaume de Nostredame, frumenti negotiatoris et notarii. Familia fuerat Iudaea, sed pater Jaume, Guy Gassonet, fidelis factus erat Ecclesiae Romanae Catholicae circa annum 1455; postea Guy se appellavit Pierre Nostredame (Petrum Nostradamum).[3] Noti Michaelis fratres erant Delphinus, Ioannes (circa 1507–1577), Petrus, Hector, Ludovicus (natus anno 1522), Bertrandus, Ioannes (alter; 1522-1576/7), et Antonius (natus anno 1523).[4]



Mors |




Nostradami elogium super eius sepulcrum, Collégiale St-Laurent, Salon.


Fertur Nostradamus nocte 1 Iulii 1566 dixisse ad Ioannem de Chavigny, servum a manu: "Prima luce me non invenies vivum." Postridie mane, vere inventus est mortuus, super pavimento iacens prope lectum et mensam. Eius corpus sepultum est in cappella ordinis Sancti Francisci (pars nunc in La Brocherie), sed per res novas Francicas iterum sepultum in Collegiali S. Laurentii.



Opera |





Les Propheties (1555): titulus





Excellent et moult utile opuscule (1556): titulus




  • Orus Apollo, 1545 (?), liber ineditus


  • Almanachs, Presages et Pronostications, 1550–1567


  • Ein Erschrecklich und Wunderbarlich Zeychen..., Norimbergae 1554


  • Les Propheties, Lugduni 1555


  • Excellent et moult utile opuscule ... des fardemens et des confitures, 1555


  • Paraphrase de C. Galen sus l'exhortation de Menodote, 1557


  • Lettre de Maistre Michel Nostradamus, de Salon de Craux en Provence, à la Royne mere du Roy, 1566



Notae |




  1. "Michael Nostradamus": ita Latine Olaus Borrichius, Dissertationes academicae de poëtis (1683) p. 122


  2. Patrice Guinard, CURA forum


  3. Edgar Leroy, Nostradamus, ses origines, sa vie, son oeuvre (1972), ISBN 2-86276-231-8.


  4. Peter Lemesurier, 'The Nostradamus Encyclopedia (1997) [2003?], ISBN 0-312-17093-9.



Bibliographia |



  • Benazra, Robert. 1990. Répertoire chronologique nostradamique.

  • Brind'Amour, Pierre. 1993. Nostradamus astrophile.

  • Brind'Amour, Pierre. 1996. Nostradamus: Les premières Centuries ou Prophéties.

  • Chevignard, Bernard. 1999. Présages de Nostradamus.

  • Chomarat, Michel, et Jean-Paul Laroche. 1989. Bibliographie Nostradamus.

  • Clébert, Jean-Paul. 2003. Prophéties de Nostradamus.

  • Dupèbe, Jean. 1983. Nostradamus: Lettres inédites.

  • Gruber, Elmar. 2003. Nostradamus: sein Leben, sein Werk und die wahre Bedeutung seiner Prophezeiungen.

  • Lemesurier, Peter. 1997. The Unknown Nostradamus.

  • Lemesurier, Peter. 2003. The Nostradamus Encyclopedia. ISBN 0-312-17093-9.

  • Lemesurier, Peter. 2003. Nostradamus: The Illustrated Prophecies.

  • Leroy, Edgar. 1972. Nostradamus, ses origines, sa vie, son oeuvre. ISBN 2-86276-231-8.

  • Prévost, Roger. 1999. Nostradamus, le mythe et la réalité.


  • Randi, James. 1993. The Mask of Nostradamus. ISBN 0-87975-830-9.

  • Rollet, Pierre. 1993. Nostradamus: Interprétation des hiéroglyphes de Horapollo.

  • Wilson, Ian. 2002. Nostradamus: The Evidence.



Nexus externi |




  • De Nostradamo apud nostradamus-repository.org


  • Editiones et versiones apud www.propheties.it


  • An Nostradamus res 11 Sept. 2001 praedixerit? apud snopes.com

  • The Real Nostradamus


  • Espace Nostradamus .mw-parser-output .existinglinksgray a,.mw-parser-output .existinglinksgray a:visited{color:gray}.mw-parser-output .existinglinksgray a.new{color:#ba0000}.mw-parser-output .existinglinksgray a.new:visited{color:#a55858}
    (Francogallice)


  • NOSTRADAMICA
    (Francogallice)

  • "How Nostradamus Works" apud howstuffworks.com


  • Prophetiae apud Gallica


  • Historia et chronicon Provinciae Caesaris Nostradami









Popular posts from this blog

How to label and detect the document text images

Vallis Paradisi

Tabula Rosettana