Congregatio pro Doctrina Fidei






Sedes Congregationis pro Doctrina Fidei


Congregatio pro doctrina fidei est vetustissima curiae Romanae congregatio, quae nomine Congregatio Romanae et universalis Inquisitionis a papa Paulo III cum constitutione "Licet ab initio" die 21 Iulii 1542 condita est, ut Ecclesiam ab haeresibus defenderet.


Anno 1908 Pius Papa X congregationi novum nomen, quod est Sacra Congregatio Sancti Officii, addixit. Nomen hodiernum a Paulo Papa VI litteris apostolicis motu proprio datis "Integrae servandae" die 7 Decembris 1965 inditum est.


Secundum constitutionem apostolicam "Pastor Bonus" (art. 48) munus proprium huius congregationis, quae viginti quinque membris e quattuordecim civitatibus oriundis constat:



est doctrinam de fide et moribus in universo catholico orbe promovere atque tutari; proinde ipsi competunt ea, quæ hanc materiam quoquo modo attingunt.


Apud Congregationem de Doctrina Fidei constitutæ sunt Pontificia Commissio Biblica et Commissio Theologica Internationalis, quæ iuxta proprias probatas normas agunt quibusque præest Cardinalis eiusdem Congregationis Præfectus ("Pastor Bonus," art. 55).


Praeses Congregationis pro Doctrina Fidei fuit a die 13 Maii 2005 usque ad diem 2 Iulii 2012 cardinalis Gulielmus Iosephus Levada, qui Iosepho Ratzinger successit, cum Ratzinger die 19 Aprilis 2005 papa creatus esset. Novus praeses a die 2 Iulii 2012 usque ad diem 2 Iulii 2017 Gerardus Ludovicus Müller. Eodem tempore secretarius erat Aloisius Franciscus Ladaria Ferrer, qui nunc a die 3 Iulii 2017 praeses est.



Nexus externi |



  • Pagina publica

  • Litterae apostolicae motu proprio datae "Integrae servandae"

  • Constitutio apostolica "Pastor Bonus"


.mw-parser-output .stipula{padding:3px;background:#F7F8FF;border:1px solid grey;margin:auto}.mw-parser-output .stipula td.cell1{background:transparent;color:white}




Sancti

Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!



Popular posts from this blog

How to label and detect the document text images

Vallis Paradisi

Tabula Rosettana