Carmenta







Egeria cum Diana et aliis Camenis mortem Numae lugens a Claudio Lorrain picta


Carmenta (vel fortasse rectius Carmentis)[1], una ex Camenis, a Vergilio poeta tamquam mater Evandri[2] (quem genuerat vel ex Mercurio[3] vel ex alio patre) et "fatidica" (id est futura praedicens quae fato iam destinata essent) in Aeneidem inducta est. Nonnulli Carmentam etiam Italos homines litteras docuisse voluerunt[4].. Hae fabulae a nomine eius ductae sunt: nam dea carminum visa est[5]. Post Vergilium Ovidius poeta quoque narravit ut Carmenta vaticinationibus suis filium Evandrum ex Arcadia, unde pulsi erant, usque ad fatalem locum, id est Palatinum montem, velut Sibylla quaedam, duxerit: in quo monte novam urbem Pallanteum condidere et Herculem Aeneamque hospites acceperunt. Addit Ovidius deas Porrimam et Postvertam, Carmentae "sive sorores sive fugae comites", cum ea ex Arcadia fugisse.[6]


At revera non e Graecia in Latium venit sed antiquissima dea Latina est: flaminem enim sibi proprium habebat. Ab eius nomine porta Carmentalis[7] Romae dicta est. Carmentalia porro feriae in eius honorem bis mense Ianuario coram pontificibus[8] celebrabantur (11 et 15 Ianuarii). A matronis maxime colebatur quod patrona praegnantium feminarum erat, seu singula seu in duabus personis, si recte Varro explicavit ("Carmentes, quarum altera Postverta cognominatast, Prosa altera, a directi perversique partus et potestate et nomine");[9] ita et alibi plurali numero designantur Carmentes.[10]



Notae |




  1. Antequam in Italiam veniret, Graecum nomen eius secundum mythographos fuit sive Themis (Dion. Hal. I,31,1) sive Nicostrate (OGR V,2).


  2. Apud Plutarchum contra uxor Evandri dicitur.


  3. Sic Dionysius Halicarnassensis et Pausanias. At nec Vergilius nec Titus Livius nec Ovidius qui etiam Evandrum nobiliorem materno genere fuisse adfirmat quam paterno.


  4. Hyg. 277. Titus Livius I,7.


  5. Quam etymologiam ab omnibus auctoribus antiquis probatam rectam esse Georgius Dumézil putat ( La religion romaine archaique Payot,1987, pp 396-398). At aliis eruditis haec etymologia popularis visa est.


  6. Ovidius, Fasti 1.633-634.


  7. Quae porta, inter Tiberim et Capitolium sita, nomen aliud "Portam Sceleratam" accepit post cladem a Fabiis in bello adversus Veientes ad Cremeram acceptam (anno 477 a.C.n..)


  8. Ovid., Fasti I,462 : "pontificale sacrum".


  9. Varro apud Gellium, Noctibus Atticis 16.16.4


  10. Augustinus, De civitate Dei 4.11; Servius grammaticus ad Aeneidem 8.336.



Fontes |




  • Dionysius Halicarnassensis, libro primo Antiquitatum Romanarum cap. XXXI-XXXII.


  • Hyginus mythographus, Fabulae 277.


  • Origo gentis Romanae capitibus quinto et sexto.


  • Ovidius, libro primo Fastorum 461 sqq. et libro quinto 95-98 et libro sexto 529sqq.


  • Plutarchus, Vita Romuli capitulo XXI.


  • Titus Livius libro primo Ab Urbe condita capite septimo


  • Strabo, Geographica V.3.3


  • Vergilius libro octavo Aeneidis versibus 335 - 340.



"... Nymphae priscum Carmentis honorem

Vatis fatidicae, cecinit quae prima futuros

Aeneadas magnos et nobile Pallanteum"




Popular posts from this blog

How to label and detect the document text images

Vallis Paradisi

Tabula Rosettana