Iohannes de Garlandia (grammaticus)
Iohannes de Garlandia (grammaticus)
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 1195; Anglia
Obitus: 13. century;
Patria: Anglia
Officium
Munus: Lexicographus, Linguista, Rerum gestarum scriptor, professor, Scriptor
Patronus: Universitas Parisiensis
Iohannes de Garlandia (Anglice John of Garland) natus est in Anglia circa annum 1195; mortuus est probabiliter post annum 1272. Fuit grammaticus et magister universitatibus Parisiensi et Tolosana.
His versibus (orthographia mediaevali, metro pessimo utens) Iohannes de Garlandia nonnullos libros enumerat quos ille composuit:
- Pene puer, pueris ostendi nomina rerum
- artificumque suos mores in apta coegi.[1]
- Est liber evolvens rithmos, dictamina, metra;
- hinc dictate scias et metris iungere rithmos.[2]
- Integumenta canit alius ne philosofantem
- fabula decipiat.[3] Est quartus gesta revolvens
- ecclesie, celebresque Deo sub rege triumphos.[4]
- Quintum grammatice statuunt compendia, quorum
- pars est accentum demonstrat cartula presens.[5]
- Urine signa, morbos, medicamina scripsi.[6]
- Carmina virginee liber epithalamica palme
- continet: hinc, lector, pete scemata, prelia, palmam;
- quod poterunt alii poterit tibi reddere solus.[7]
- Hiis scriptis alia poteram conjungere multa,[8]
- set veniam vitiis magis est orare decorum.
- Non habet in nostris finem perfectio factis.
- Iohannes de Garlandia, Ars lectoria ecclesiae.
Index
1 Opera
1.1 Opera deperdita
2 Notae
3 Bibliographia
Opera |
- Ars lectoria ecclesiae, sive Accentarium
- Commentaria in Doctrinali Alexandri de Villa-Dei
- Commentarius
Compendium grammaticae; Clavis compendii
- Composita verborum
- De mysteriis ecclesiae
- De orthographia
- De triumphis ecclesiae
- Dictionarius
- Dictionarius metricus
- Distigium, sive Cornutus
- Epithalamium beatae Mariae virginis
- Equivoca
- Exempla honestae vitae
Georgica spiritualia[9]
- Integumenta super Ovidii Metamorphosin
- Liber de constructionibus
- Miracula beatae Mariae virginis, sive Stella maris, sive Liber metricus
- Morale scolarium, sive Opus satiricum
- Nomina et verba defectiva
- Parisiana poetria de arte prosaica, metrica et rhythmica
- Synonyma
- Unum omnium
- Verba deponentalia
Opera deperdita |
- Assertiones fidei
- Conductum de Tholosa
- Gesta apostolica
- Memoriale
Notae |
↑ Dictionarius.
↑ Parisiana poetria.
↑ Integumenta Ovidii.
↑ De triumphis ecclesiae.
↑ Compendium grammaticae; Clavis compendii; Ars lectoria ecclesiae.
↑ Memoriale.
↑ Epithalamium beatae Mariae virginis.
↑ Alia opera.
↑ E. Faye Wilson , "The Georgica Spiritualia of John of Garland" in Speculum vol. 8 (1933) pp. 358-377
Bibliographia |
- Y. Dossat, "Les premiers maîtres à l'Université de Toulouse: Jean de Garlande, Hélinand" in Cahiers de Fanjeaux vol. 5 (1970) pp. 179-203
- F. Ghisalberti, editor, Integumenta Ovidii. Messina, Milan, 1933.
- A. Grondeux, E. Marguin, 'L’œuvre grammaticale de Jean de Garlande (ca 1195-1272 ?), auteur, réviseur et glosateur: un bilan' in Histoire Epistémologie Langage vol. 21 (1999) pp. 133-163.
Two Medieval Satires on the University of Paris: La Bataille des VII Ars of Henri d’Andeli and the Morale Scolarium of John of Garland ed. Louis John Paetow. Berkeley: University of California Press, 1927. [Latine et Anglice]- F. J. E. Raby, A History of Christian-Latin Poetry (1927) p. 386 ff.
- Hans-Walter Stork, "JOHANNES von Garland" in Biographisch-Bibliographisches Kirchenlexikon vol. 3 (Herzberg, 1992. ISBN 3-88309-035-2) , columnae 363–365 .mw-parser-output .existinglinksgray a,.mw-parser-output .existinglinksgray a:visited{color:gray}.mw-parser-output .existinglinksgray a.new{color:#ba0000}.mw-parser-output .existinglinksgray a.new:visited{color:#a55858}
(Theodisce)
- E. F. Wilson, "The Georgica Spiritualia of John of Garland" in Speculum vol. 8 (1933) p. 358 ff.
- Thomas Wright, ed., Johannis de Garlandia De triumphis ecclesiae. Londinii: Nichols, 1856