Ferdinandus I (rex Bulgariae)
Ferdinandus I (natus die 26 Februarii 1861 nomine Ferdinandus Maximilianus Carolus Leopoldus Maria de Saxonia-Coburgi et Gotahae-Koháry Vindobonae, mortuus die 10 Septembris 1948 Coburgi) ab anno 1887 princeps et annis 1908 - 1918 rex Bulgariae fuit.
Index
1 Familia
2 Princeps Bulgariae
3 Rex Bulgariae
4 Exsul
5 Notae
6 Nexus externi
Familia |
Pater eius Augustus de Saxonia-Coburgo erat, nepos Ernesti I ducis Saxoniae-Coburgi et Gotahae erat et consobrinus Alberti, mariti Victoriae reginae Britanniae. Mater fuit Maria Clementina, filia Ludovici Philippi regis Franciae.
Ipse Ferdinandus anno 1893 Mariam Ludovicam filiam Roberti I ducis ultimae Parmae et Placentiae in matrimonium duxit, e qua filios Boris (*1894), qui postea rex factus est, Cyrillum (*1895) et filias Eudoxiam Augustam Philippinam (*1898) atque Nadiam (*1899) habuit. Postquam uxor anno 1899 mortua est, Ferdinandus anno 1907 Eleonoram Rusae-Coestriti in matrimonium duxit.
Princeps Bulgariae |
Postquam Alexander I primus princeps Bulgariae die 7 Septembris 1886 abdicare coactus est, quod contra voluntatem Alexandri III imperatoris Russiae Rumeliam Orientalem, quae regio adhuc ad Imperium Ottomanicum pertinuerat, principatui adiunxerat, Parlamentum Bulgaricum Stephano Stambolov regente eum 7 Iulii 1887 principem Bulgariae et gubernatorem Rumeliae Orientalis elegit. Die 11 Augusti Ferdinandus in patria nova advenit et 13 Augusti iure iurando constitutionem confirmavit[1]. Imperia Russicum et Ottomanicum novum principem non prius quam anno 1896 probaverunt.
Novus princeps Stephanum Stambolov Primum Ministrum nominavit. Qui eo magistratu ad annum 1894 duxit. Eo regnante Bulgaria libertatem a Russia petebat.
Rex Bulgariae |
Die 5 Octobris 1908 nomen regis sibi sumpsit. Ferdinandus Bulgariam 1912 in Bellum Balcanicum Primum duxit, victor contra Imperium Osmanicum exiit atque vastos agros ad regnum adiunxit. Sed Bello Balcanico Secundo a sociis pristinis victus est et partem agri expugnati amisit. Bello Orbis Terrarum I orto Bulgaria mense Septembri 1915 ad Imperium Germanicum, Imperium Austro-Hungaricum atque ad Imperium Ottomanicum accessit, ut regiones amissas iterum possideret. Sed die 30 Septembris 1918 prima civitas huius foederis pacem petere coactus est. Paucis deis post Ferdinandus se rego abdicavit, Boris III filius eius successor nominatus est.
Exsul |
Ferdinandus dehinc in exilium iter fecit et ad usque mortem Coburgi vivebat.
Notae |
↑ Hans Roger Madel, Ferdinand von Bulgarien, Berlin 1931, p. 33
Nexus externi |
- Biographia in pagina de urbe Barutho (lingua Germanica)
.mw-parser-output .stipula{padding:3px;background:#F7F8FF;border:1px solid grey;margin:auto}.mw-parser-output .stipula td.cell1{background:transparent;color:white}
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |