Catharina Focke
Catharina Focke
Nativitas: 8 Octobris 1922; Bonna
Obitus: 10 Iulii 2016; Colonia Agrippina
Patria: Germania
Nomen nativum: Elsbeth Charlotte Katharina Friedlaender
Officium
Officium: Socius Concilii Federalis Germanici, member of the Landtag of North Rhine-Westphalia, Parliamentary Secretary in Germany, legatus ad Parlamentum Europaeum, legatus ad Parlamentum Europaeum
Munus: Politicus
Consociatio
Factio: Socialis Democratica Factio Germaniae
Familia
Genitores: Ernst Friedlaender;
Memoria
Laurae: Commander's Cross of the Order of Merit of the Federal Republic of Germany, Great Cross with Star and Sash of the Order of Merit of the Federal Republic of Germany
Catharina (Theod.: Katharina) Focke (nata 8 Octobris 1922 Bonnae; mortua 10 Iulii 2016 Coloniae Agrippinae) fuit femina rei publicae et sodalis Socialis Democraticae Factionis Germaniae (SPD).
Index
1 Parentes, iuventus et munus
2 Familia
3 Cursus honorum
4 Nexus externi
Parentes, iuventus et munus |
Pater eius Ernestus Friedlaender erat homo politicus et diurnarius et mater Francisca Schulz erat medica; avi quoque medici erant. Anno 1929 familia in CFA commigravit, sed ab anno 1931 cum parentibus in Helvetia, ab anno 1934 Lichtensteni vixit. Anno 1946 Tavaudis maturitatem adepta est.
Deinde Turici oeconomiae, deinde Hamburgi litteris Theodiscis et Anglicis, historiae, postremo ab anno 1952 Oclahomae rebus politicis studebat. Anno 1954 doctor philologiae promota est. Annis 1954 - 1961 libros Anglicos in linguam Theodiscam transtulit. Ab anno 1961 ad usque 1969 opus eruditionis Europaeum Coloniae rexit.
Familia |
Anno 1954 Ernesto Guntero Focke nupsit ad annum 1961 domina familias fuit. Anno 1961 maritus mortuus est.
Cursus honorum |
Focke ab anno 1964 sodalis SPD est. Annis 1966 - 1969 legata senatus terrae Rhenaniae Septentrionalis-Vestfaliae fuit. Anno 1969 primo legata Dietae Foederalis Germaniae electa est. Annis 1969 - 1972 secretaria statalis in Officio Cancellarii Foederalis fuit - tum Gulielmus Brandt (SPD) cancellarius foederalis erat, qui eam 15 Decembris 1972 Administram Foederalem Salutis Publicae et Familiarum nominavit. Hunc magistratum et Helimuto Schmidt (SPD) cancellario novo anno 1974 tenuit, sed post electionem anni 1976 consilium ministrorum reliquit. Anno 1979 legatus Parlamenti Europaei electa est et anno 1980 Dietam Foederalem reliquit. In Parlamento Europaeo ad annum 1989 mansit.
Nexus externi |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Catharina Focke spectant. |
Curriculum vitae in pagina tabularii instituti Fridericus Ebert (lingua Theodisca)
Elizabeth Schwarzhaupt (CDU) |Catharina Strobel (SPD) |Catharina Focke (SPD) |Antje Huber (SPD) |Anca Fuchs (SPD) |Henricus Geißler (CDU) |Rita Süssmuth (CDU) |Ursula Lehr (CDU) |Gerda Hasselfeldt (CSU) |Horatius Seehofer (CSU) |Andrea Fischer (Virides) | Ulla Schmidt (SPD) |Philippus Rösler (FDP) |Daniel Bahr (FDP) |Hermannus Gröhe (CDU) |Ioannes Spahn (CDU) 2018 | | |
Gulielmus Brandt (SPD) |Gualterus Scheel (FDP) |Ioannes-Theodericus Genscher (FDP) |Gerhardus Jahn (SPD) |Helimutus Schmidt (SPD) |Ioannes Friderichs (FDP) |Iosephus Ertl (FDP) |Gualterus Arendt (SPD) |Georgius Leber (SPD) |Catharina Focke (SPD) |Lauritius Lauritzen (SPD) |Horatius Ehmke (SPD) |Ioannes Iochen Vogel (SPD) |Egon Franke (SPD) |Nicolaus de Dohnanyi (SPD) |Erhardus Eppler (SPD) |Egon Bahr (SPD) |Wernerus Maihofer (FDP) | | |
Helimutus Schmidt (SPD) | Ioannes-Theodericus Genscher (FDP) | Egon Bahr (SPD) | | |