Pericles
Pericles (Graece Περικλῆς), 495 a.C.n.-429 a.C.n.) aetate aurea fuit politicus, egregius vir ingenio, bonis omnibus disciplinis ornatus, dux exercitus Attici, praecipue inter bella Persico et Peloponnesiaco. Itaque, vel cum contra voluntatem Atheniensium loqueretur, vox tamen iucunda et popularis erat.
Index
1 Minuta
2 Vita
3 Vir
4 Amici
5 Domi
6 Nova democratia
7 Acropolis Athenarum
8 Imperii consilia Periclis
9 Militiae
10 Conclusio
11 Notae
12 Bibliographia
Minuta |
Quodam vespere, improbus et petulans homo eum maledictis insectabatur, e foro domum revertentem. Aedes ingressus Pericles, cum iam nox esset, mandavit uni e servis sui ut accenderet lumen, et conviciatorem comitaretur ac domum reduceret.
Vita |
Pericles fuit Xanthippi Agaristisque filius. Athenis decennis dominus fuit. Quem inter decem strategos quotannis populus eligebat.[1]
Causae erant: Primum, ingenium suum et consilia temeraria. Deinde, aequa inter viros: Atticae enim agricolae, artifices mercatoresque Athenarum, nautae Piraei, cives metoikoique congruebant. Tandem, negotia Athenarum florebant.
Magnitudo Athenarum, Pericle regente, ita valebat ut aevum appellatum est «Saeculum Periclis». Urbs enim erat “ludus Graeciae” (Thucydides, II, XLI). Ab Aristotele (Ethica Nicomachea, VI, 5, 1140 b 7) habetur inter homines publicos «sapientes» (phronimoi), cuius consilia oriantur e ratione.
Cum Cimo principum dux opineretur amicitiam icisse cum Sparta et in exsilium anno 461 exigeretur, Pericles vitam publicam coepit. Democratiam (potestatem populi) auxit post ancipites victorias Persicorum bellorum, in quibus populus totus (demos) mactabatur. Fide autem populi, continuo strategus electus est quindecim annos. Ex constituto Clistheni, quamquam honores summos non habebat, magna aut minuta consilia cepit.
Vir |
Pericles ortus est ex duabus gentibus nobilibus. Pater erat Xanthippus, imperator populi, quem plebs in exsilium pepulit, qui Persas in Mycale anno 479 vicerat; mater autem Agarista, Clisthenis nepos, qui Athenas in viam democratiae duxit. A gente enim pro populo Alcmaeonidarum veniebat.
Duo quidem magistri valuerunt ad eum educandum:
- Damon ex Oa, magister musicae Athenarum qui credebat res progredi
Anaxagoras, philosophus, praeco rationis humanae (nous) quae constituit mundum e Chao, qui eum docuit rerum humanarum et caelestium scientiam.
Parce vivit quamquam magnae divitiae ei sunt; de quo sui amari eum obiurgant.
Discipulus Anaxagorae, magno elatoque animo praeditus, fuit oratorum eloquentissimus. "Eius in labris," ut ait vetus comoediarum scriptor, "melle dulcior lepos habitabat;" Audientes enim attolit aut deiecit.
Pudicus, dignus, probus, eloquens, prudens, patriam amans, superbus quidem, populum non indulgit. (Comicus Io pingit eum «arrogantia superbiaque plenum in modis.» Paulum in concilio populi orat, sed eloquentia quidem in discriminibus Olympiorum est. Non modo oratione et consilio princeps fuit civitatis Pericles, sed etiam iustitia, aequitate, munificentia. Eius mira fuit erga omnes comitas, et singularis mansuetudo Omnia patitur, numquam autem ridet. Solum novissimo filio exspirante et Aspasia in causa damnata bis planxit. In lecto supremo humanissima verba eduxit: «Maximum et gloriosissimum in mea vita est quod numquam quisquam Athenis culpa mea luxit».
Amici |
Litterarum historiographiaeque peritus, admirabatur philosophos et sophistas. Pericli omnem diem degere libebat in iuris responsis disputandis de criminibus cum sophista Protagora.
Plures amici erant clarissimi inter quos
Herodotus historicus
Anaxagoras philosophus
Sophocles poëta tragicus
Protagoras sophista- Hippodamus
Phidiasque sculptor
Omnibus admirantibus aut offensis, amica Aspasia, meretrix magno cultu e Mileto, ab eo sincere amabatur.
Domi |
Domi, primum Pericles Athenas rexit cum Ephialta. Ambo pugnaverunt contra “senatum” Aeropagum. Senatores post bella Persica iura recuperaverant. Causis actis quae famam huius concilii deiiecerent, Ephialtes Periclesque ei extulerunt «supersumpta munera»; quae munera populus resumpsit, in populi concilio, in consilio Quingentorum et populi tribunali «Helieae».
Nova democratia |
Omnis civis, quaecumque bona possideat, accedere ad honores publicos potest. Ephiata occiso, Cimone in exsilium coacto, Pericles, certus dux popularum partium factus ad hunc successum diligentia agit. Ab anno 457 vel 456, zeugiti (cives tertiae classis census) ad archontem accedunt. Quod munus antiquum, imperiis spoliatum a creatis strategis, maximam famam servat. At Aristoteles tradit etiam thetos (cives quartae classis census) ad archontem admitti. Sortiri ad magistratus designandos e religione venit in principio sed partes populares hoc ritu utuntur comitiorum vice ut iura augeant
Institutio novissima Periclis est pauperibus, candidatis ad honores, praebere quod stipendia amissa compenset. Quam reformationem eximiam, quae plerisque civibus inire in res publicas licet, traditur Damonem Pericli suasisse. Bouleuti enim (participes concilii Quingentorum), archontes, magistratus, iudices tribunalis Helieae accipiunt mercedem pro muneribus sed nullum stipendium datur in sedendo in populi concilio. Tamen summa munera, exempli gratia strategia, meri honores sunt: itaque attribuuntur solis divitibus civibus.
Nautae, pedites (hoplites), equites ad curandos equos, omnes pauperes cives accipiunt «misthum» (stipendium). Itaque militia, summum officium civium, cum terra marique expeditiones multae sint necesitate eis proficit.
At Pericles favores dat coloniis (Apoikiais) quae Imperii civitates custodiunt. Pauperes illuc mittuntur terrae sorte (kleros), etsi iura sua Athenis servant. Itaque multi thetoi zeugites harum terrarum mercede fiunt (transeunt a quarta ad tertiam classem civium)
Consilium aedificandorum monumentorum.
Pericles magna aedificia Athenis erigi iubet: Artifices, fabri, operarii, structoresque collaborant quo Athenae, patria populi, ceteris civitatibus pulchriores sint atque quo plebs divitior fiat. Historicus Plutarcus: «utebatur divitiis reipublicae, inquit, ad opera quae ei darent cum confecta essent, famam immortalem, cum autem conficerentur, delectationem subitam ; resumendo omnes artes et omnes lacertos ciendo, praebent mercedem toti civitati vel paene. (cap XI) Ruinae Bellorum Persicorum et aemulatio aliarum coloniarum in Sicilia , quae maximo studio construebant, Athenas exhortae sunt ad magnas res.
Acropolis Athenarum |
Secundo bello Persico pacato, monumenta acropolis sive arcis Athenarum paulum restituta fuerunt. Periclis et varia et fixa constitutio antiqua vestigia religionum maiorum servare potest. Phidias collem sacrum constituit quasi fiebat liberalium artium procurator. Primum Pericles studia Clisthenis, qui condiderat populum, resumpsit ut Athenae deae, patronae civitatis daretur templum quod dignum sit ea et incolis. Partheno (templum virginis) eximiis mensuris (frons octo columnarum at non sex, sicut in plerisque fanis) egregium est. Serta autem ionica ornant doricam aedem. Triangula praetexta in orienti natam Athenam demonstrant,in occidenti autem disputationem Atticae inter Athenam Poseidonemque, quae palam veteribus gentibus fabularum facta est. Dea auxiliumque suum civitati ab antiquissimis temporibus ibi sublata sunt. Pugnae Gigantum, Amazonum, Centaurorum, urbs Troia capta pinguntur in metopis sertorum doricorum. Ordo vicit licentiam, animus autem molam atque constituta, confusa.
Tandem, in sertis ionicis Panathenearum,in latere nobili Occidentis, Athenarum totus populus deis sedentibus in gravi contione dona ferunt laetitia communi. In fano (naos), dea armata (Athena virgo) quae custodit urbem victoriam tollit. Bello Peloponnesi incipienti, aditus immanis arcis, appellatus graece Propyleae (ante portas) paene consumptus est. Pericle mortuo, aliae aedes, totae ionicae, secundum constituta Phidiae eriguntur. Satis quidem constat Erechteion, duplex templum Athenae Poseidonisque, qui eximie Atticam protegunt, quod religionum antiquissimarum patriae accepturum esset, inceptum esse, Pericle vivo.
- Cetera monumenta eriguntur.
- Athenis, construitur Odeum, specie tabernaculi Xerxis, hostis victi.
Piraei, forum frumenti (alphitopolis).
- Rhamnonte, Templa Dorica Nemesis et in promuntorio Sounione Poseidonis, destructa a Persis reficiuntur.
- In artificum vico Ceramico, stat templum doricum Hephaisto Athenaeque in aggere fori (agorae) ex quo eminet Pericle instituente, hae trinae aedes constituntur ab eodem architecto.
- Tandem, aula initiationis (telesterion) Eleusis augitur. Plebs quaerit in mysteriis pignora aeternae vitae, et strategus omnes religiones civitatis servare cupit. Exhortatur non solum Chtonianos cultus quos diligit populus sed etiam cultus civiles (poliades) Arcis (Acropolis). Phidias caelat in fano Eleusis opus, in quo Demeter Coraque, duae deae compassae iuveni Triptolemo praebunt frumenti semen unde oriuntur agricultura cultusque.
Omnino, domi, opera Periclis maxima sunt. Validae et locupletes, Athenae monumentorum ornamentis induuntur. Historicus Thucydides ipse: «gustum pulchrarum rerum, inquit, cum simplicitate conciliare scit.» Civitas deos qui se protegant colit. Splendor feriarum et pulchra non solum peregrinos compellunt sed sensus et conscientias civium educunt. Societatis consilium autem inter homines non neglegendum est. Lapsu temporis, quidam de socialista re publica Periclis» dicunt. Creandis multis mercedibus civium aut militum, condendis novis coloniis, aedificandis materiis pluribus, vitam pauperum meliorem facere nititur. Amici inimicique Periclis consentiunt: voluntate constanti, plebs divitior fit. Traditur in libello contra Periclem, pridie bellum Peloponnesi vetus praeco optimatium, inimicus populi, dicere: «Prosperitate commoditateque pauperum, plebis et classium infimarum et multiplicando homines istius generis, populares fortiores sunt.» Pars civium quartae classis in civitate minuitur inter secundum bellum Persicum et bellum Peloponnesi: sunt enim 20000 cives quartae classis (theti) e 300000 civibus in anno 480, 20000 e 42000 civibus in 431 anno.
Imperii consilia Periclis |
- Athenarum socii
Pericles auctores habet plures: sunt autem popularis Themistoclis, modicus Aristidis, et Cimo nobilis, at accelerat mutationem confoederationis deliae; in principio erat amicitas libera Achaiae civitatum et magnarum insularum maris Aegei circum Athenas, ut protegantur in reditum Magni regis, sed transformatur in imperium in quo, sociis subditis, Athenae regunt. In anno 454, Pericles transfert thesaurum foederis e Delio in Arcem Athenarum.Quod est exemplum huius transformationis. Beneficio Athenarum, omnia colleguntur Athenis. Consultus Clearchi sociis rem nummariam prohibuit et pondera et mensuras Athenienses imponit. Cleinias instituit rigidas leges ad percipiendum tributum (phoros). Itaque tandem imperium est omne divisum in partes quinque. Thesauro adhibito ad labores publicos Athenarum, et ad splendorem dierum festorum, Athenae divitiores fiunt. Dux optimatium, Thucydides, filius Melesiae,Periclem obiurgat dicens: “tributa praebita necessitudinibus belli ad ornandam et parandam urbem utuntur ut ad elegantem mulierem, ad onerandam eam lapidibus, signis et templa mille talentorum.” Pericles respondit “Athenas officia conficere, quoniam summa ope defendit cunctos socios in Barbaros, sic iure tributis uti libens.” Thucydides post hanc orationem in exsilium cogitur in anno 443.
Quaedam potentes civitates illam dominationem non sustinent. Seditiones flagrant, ut solebant Cimone stratego. Maximae sunt Eubeae et Sami in 441 anno. Novae coloniae in limitibus mundi barbari coluntur (in hellesponto et Thracia) apud socios turbulentos. In Asia minore et Ponto Euxino imperium extenditur post ostentas vires navium a Pericle ipso.
Si Pericles ipse intervenit, ut paulum maturius in Samum seditiosam, est quod imperium est res Athenarum. Tributis civitatum subditarum, Athenas adhibere classem egregiam licet. Praeponderat in orienti Maris nostri, et nummaria res ita crescit ut plebs divitior sit. Populi potestas et imperii consilium congruuntur. Certa stipendia pauperibus ex tributis a sociis datis oriuntur. Pericles arrogans est in orationibus Thucydidis: Athenae vim habet et ad coercendos socios maximam adhibet. Discordia flagranti, Athenae, prima civitas libera ad promovendum populum dominum fati, addicit socios orbos independentia. Intemperentia, in ruinam ibit imperium nam bello peloponnesi composito ei imponere leges non licebit.
Militiae |
Pericles temeritatem extremam exhibit in bellis. Obvertit enim bis in magnum Regem, quocum pax non sancta est consumptis bellis Persicis et in Spartam sociosque quacum, Cimone duce, concocordia praevalebat. In Artaxerxem primum, qui succedit Xerxi, expeditionem in Aegyptum ducit ut seditiosum subditum sustineat Inarum, sed cladem in insula Prosopiti in anno 454 patitur. In anno 449 vel 448, Athenae sanciunt pacem cum Magno Rege (pacem Calliae), statu quo ante erat. Est prospera res, etiam si non est foedus victoriae quod cupierat Pericles illo tempore; Athenae enim sociique recognoscuntur et item libertas Graeciae, opressae per decennos a Barbaro rege.
In Peloponnesienses et socios Beotiae, anceps proelium pugnatur, cladibus victoriis succendentibus. Bello fessae, quod aliquot appellatur iure primum bellum Peloponnesi, Sparta Athenaeque indutias triginta annorum iciunt.
Contra opinionem, Pericles totius Graeciae consilium capit ut Athenae splendeant. Fallitur autem. Frustra etiam imponere ceteris civitatibus primitias messium mittere Eleusis deabus vult. Colonia tamen cum colonis e multis civitatibus graecis prospere colitur in Italia meridionali Indutiae rumpuntur multo ante triginta annos. Imperante Pericle, Athenae acerbe adgrediuntur ceteras civitates, praecipue in Peloponneso, ut aemulae corrumpantur. Res graviores Corcyri Potideaeque opponunt Athenas Corinthumque qui offenditur prosperitae Athenarum. Ex ancipite statu, bellum oritur in anno 431.
Prudens est Periclis defensio: opportet Atticae omnes incolas post Longa Moenia tueri, quae Athenis ad Pireum pertinent. Exercitus Peloponnesi frustra obsidebunt Athenas dum classis, invicta, hostes composito modo longe teret.
Initia difficilia habentur. Atticam, ruri, Peloponienses vastant, deinde pestis Athenas petit. Populus dubius Periclem reum repentendarum damnat, pecuniaque mulctat. In comitiis modo electum pestis effert in anno 429. Athenae relinquuntur in initio belli multiformis et in calamitatem versi. Tamen Pericles imperitus aut improvidus non fuit, quoniam successores errores cumulaverunt.
Conclusio |
Duae partes Periclis operi egregio se opponunt. Primum, pauci nobiles exacti ex imperio et qui deplorabant quod civitas in manu plebis, quam appellabant malos, esset. Pars autem populi (demos). Pericles potestate tritus est, vidit amicos, et amicam ipsam Aspasiam in tribunal tractos, comicos iocari de eis. Ingrata plebs damnavit eum de repetundis pecuniis antequam imperium denuo petit.
Notae |
↑ Thucydides: (II, LXV): “Sub specie democratiae, inquit, re quidem vera erat imperium unius».
Bibliographia |
- Abbott, Evelyn. 1898. Pericles and the Golden Age of Athens. Novi Eboraci: G. P. Putnam's Sons.
- Aird, Hamish. 2004. Pericles: The Rise and Fall of Athenian Democracy. The Rosen Publishing Group. ISBN 0-8239-3828-X.
- Beloch, K. J. 1884. Die Attische Politik seit Perikles. Lipsiae.
- Kagan, Donald. 1991. Pericles of Athens and the Birth of Democracy. The Free Press. ISBN 0-684-86395-2.
- Morrison, J. S., et A. W. Gomme. 1950. Pericles Monarchos. Journal of Hellenic Studies 70:76–77. doi:10.2307/629294. JSTOR 629294.
- Podlecki, A. J. 1997. Perikles and His Circle. Routledge. ISBN 0-415-06794-4.