Aeschines

Multi tool use
Multi tool use






Wikidata-logo.svg Aeschines

Res apud Vicidata repertae:

Aeschines: imago




Nativitas: 389 BCE; Athenae
Obitus: 314 BCE; Samos
Patria: Athenae antiquae

Officium



Officium: Legatus
Munus: Politicus, Legatus, Orator







Aeschinis statua, Villa Papyrorum Herculanensi. Museum Archaeologicum Nationale (Neapolis). Paulus Monti photographavit MCMLXIX.


Aeschines (Graece Αἰσχίνης; natus Athenis ca. 390, mortuus 314 a.C.n.) fuit unus e decem oratoribus Atticis, Atrometi et Glaucotheae filius, tribu Cothocides,[1] aemulus Demosthenis (Laërt. 2. 7.). Adolescens tragoedias actitavit et ad rempublicam accessit,[2] et plures legationes obiit inter quas illam de Pace ad Philippum in qua accusatus a Demosthene est.[3]


Philippo mortuo et Alexandro Asiam tenente[4] patrocinio Macedonum confisus, Ctesiphontem in ius vocavit, quod decernendis Demostheni honoribus ipse contra leges fecisset,[5] sed victus in illo de corona certamine et damnatus, cum multae solvendae impar esset Rhodum exulavit.[6] Ibi cum scholam aperuisset,[7] et "legeretur illa Demosthenis oratio, quam adversus cum habuerat, mirantibus cunctis atque laudantibus, suspirans ait: Quid si ipsam audissetis bestiam, sua verba resonantem ut tradit Hieronymus."[8]


Cicero Aeschinis et Demosthenis orationes inter se contrarias convertit.[9] Orationem Aeschinis qua Timarchum de impudicitia accusavit laudat Gellius.[10] Praeter has exstant etiam eius oratio de male gesta Legatione et XII Epistolae quae nunc spuriae creduntur.[11]


Rhodo Samum navigavit ibique vitam finivit.[12] Memorant e Latinis cum laude Cicero[13] et alii.[14]




Index






  • 1 Opera servata


  • 2 Nexus interni


  • 3 Notae


  • 4 Nexus externi


  • 5 Fontes





Opera servata |




  • Contra Timarchum (ΚΑΤΑ ΤΙΜΑΡΧΟΥ) [2]


  • De mala gesta legatione (ΠΕΡΙ ΤΗΣ ΠΑΡΑΠΡΕΣΒΕΙΑΣ) [3]


  • Contra Ctesiphontem ( Κατὰ Κτησιφῶντος) [4]


Nexus interni


  • Oratio


Notae |




  1. Athen. 6 p 631 et Phot Cod 264.


  2. Cic 4 Rep 11 et Augustin 2 Civ D 11


  3. Id Orat. 531


  4. Cic Opt gen orat. 7.


  5. Quintil 3 6 3; 5, 13,41 et 7 1 2


  6. Phot l. c.


  7. Quintil 12 10 19.


  8. ep 53 al 403 n 2; Adde Cic 3 Orat 56 et Plin 7 31 1, Val Max 8 10 ext 1, et Jul Val Gest Alex M 2 7 et seqq.


  9. Opt gen orat 8 et seqq. coll. 3 Tusc 26, et Orat 8, Hieronym ep 57. al 101 n. 5.


  10. 18 3.


  11. Confer De editione orationis Contra Ctesiphontem et de "Aeschinis quae feruntur epistulis" quae [1]


  12. teste Phot loc. cit. Qui plura habet de eo passim in Bibliotheca col Philostr Vit Sophist 1 18 et Pseudo Plutarch Vita X Oratt.


  13. praeter ll. cc. Brut 9 82 et 84, 5 Fin 2.


  14. Jul Vict p 212 et 261 Orell, Plin 2 ep 3, Ammian. 30 4 5, Capell 5 § 432; Tacit Dial de Orat 15 et 25 Augustin 2 contr Crescon 1 et Quintil 2 17 12, 11 3 7 et 168, coll 1 10 67 et alibi



Nexus externi |



  • Aeschinis orationes .mw-parser-output .existinglinksgray a,.mw-parser-output .existinglinksgray a:visited{color:gray}.mw-parser-output .existinglinksgray a.new{color:#ba0000}.mw-parser-output .existinglinksgray a.new:visited{color:#a55858}
    (graece) et
    (francogallice)


Fontes |



  • M. C. Howatson (ed.), The Oxford Companion to Classical Literature, Londini, sumptibus Oxford University Press, 1989, 2a ed., 640 pp. (ISBN 978-0-19-866121-4)

  • Cletus Pavanetto, Graecarum Litterarum Institutiones, pars altera, sumptibus LAS, Romae, 1997 (ISBN 88-213-0361-6)


P literature.svgHaec pagina textum incorporat ex Hofmanni Lexico Universali, 1698. Versio interretialis







1e cSTLpxUqe4kt2yBDptS1F,GM5Go BYzo2c4,QKF2u9RL,e kW1j,XzYWXn4eYhvCK0tJrC4IL EwVQHWajUmWeHEk H,Ry
pvykvVH1YlGkpYuC5,wtF,2g,QiwTHO,dOUkZChfcTBb

Popular posts from this blog

Tabula Rosettana

How to label and detect the document text images

LSTM sequence prediction: 3d input to 2d output