Parochia (Lusitania)






Antiquum Iunctae Parochiae Sedis Brigantiae (Lusice: Sé de Bragança et Mirandice: Sé de Bergança) aedificium.


Parochia, paroecia sive freguesia[1] (Lusice; freguesia et Mirandice; freguesie) nomen in Portugallia divisionibus administrativis minimis datum est. Agitur de municipiorum sive conciliorum (Lusice; concelhos et Mirandice; cunceilhos) subdivisionibus. Velut paroecia civilis concipere posset.


Parochia ab Iuncta Parochiae (Lusice; Junta de Freguesia et Mirandice; Junta de Freguesie) regitur, quae exsecutivum organon a respectivi conventus membris electum est, excepto praeside (primo electissimi catalogi candidato qui automatice praeses Iunctae Parochiae designatur. Conventus Parochiae organon directe a censis civibus in parochiae territorio selectum est.


In Lusitania MMMXLI parochiae sunt, in CCCVIII conciliis congregatae, cum territoriis quae C km2 superare possunt aut pauca hectaria amplectuntur et cum populationibus e decuriis usque ad decurias milium.


Parochiae numerus pro concilio valde variabilis est, aliquae (Alpiartia, Pharangopolis, Portus Sanctus, Sanctus Blasius Alportelensis atque Sanctus Ioannes Materiae) solum unam habent usque ad maximum LXI (in Barcelo).



Notae |




  1. Warning icon.svg Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)



Nexus externi |



  • Constituição da República Portuguesa, Art.º 245.º, n.º 2.



Popular posts from this blog

How to label and detect the document text images

Vallis Paradisi

Tabula Rosettana