Lingua Graeca
Proto-Graeca (ca. 2000 a.C.n.)
Mycenaea (1600–1100 a.C.n.)
Graeca antiqua (800–300 a.C.n.)
Dialecti: Aeolica, Arcado-Cypria,
Attica, Dorica, Ionica
Koine (300 a.C.n.–600 p.C.n.)
Graeca Media (600–1500)
Neograeca (ab anno 1500)
Demotica, Catharevusa
Dialecti: Graeco-Calabra, Ievanica, Cappadociana, Pontica, Tsaconica, Cypria
Alphabetum Graecum
Lingua Graeca (apud antiquos ἑλληνικὴ γλῶττα hellenice glotta sive ἑλληνικὴ γλῶσσα, Neograece ελληνική γλώσσα hellenice glossa) est lingua Indoeuropaea, quae proprius huius familiae ramus est. Lingua Graeca antiqua, quae adhuc in scholis docetur, et Lingua Graeca hodierna, qua Graeci hodie utuntur, sunt gradus eiusdem linguae.
Lingua Graeca iam plus quam 3400 annos scribitur. Cultui humano civilique Europae Graeci antiqui lapidem primarium posuerunt. Litterae, philosophia, scientia lingua Graeca natae sunt. Praecipua litterarum opera, inter quae Ilias et Odyssea, tragoediae Aeschyli, Sophoclis, et Euripidis, scripta Platonis Aristotelisque, et Novum Testamentum, Graece scripta sunt. Imperio Byzantino florente, litterae Graecae iam colebantur. Scriptores praeterea Graeci aetatis praesentis quoque, ut Constantinus Cabaphes, Nicolaus Cazantzaces, Odysseus Elytes, historiam litterarum linguaeque Graecarum pergunt.
Linguae hodiernae permulta vocabula e lingua Graeca et receperunt, inter quae technologia, philosophia, musica, et nova inventa suis consuetudinibus adaptaverunt, velut phraseologia (Anglice phraseology, Theodisce Phraseologie, Francice phraséologie, Italice fraseologia).
Circa 13 084 490 hominum linguam Graecam habent patrium sermonem, quorum circa 10 700 000 incolae Graeciae sunt.[1]
Index
1 Cognatio linguarum
2 Historia
2.1 Lingua Proto-Graeca
2.2 Lingua Graeca Mycenaea
2.3 Lingua Graeca antiqua
2.4 Lingua Graeca antiqua communis
2.5 Lingua Graeca media
2.6 Lingua Neograeca
3 Diglossia
4 Mutationes sonorum
4.1 Separatio a lingua proto-Indoeuropaea
4.2 Lingua Graeca communis
5 Grammatica
6 Abecedarium Graecum
7 Nexus interni
8 Notae
9 Bibliographia
10 Nexus externi
Cognatio linguarum |
Lingua Graeca ad familiam Indoeuropaeam pertinet. Num fuisset cognatio cum Lingua Macedonica antiqua, pro certo decerni non potest, quod reliquiae huius linguae sunt minimae. Sunt qui linguam Macedonicam dialectum Graecam fuisse censeant.
Linguae proximae fortasse sunt Lingua Armenica et Lingua Albanica; ambo coniecturae viis quantitativis fulciuntur.[2]Lingua Sanscrita et Lingua Avestana quoque proximae sunt linguae Graecae. Omnes hae linguae habent augmentum verborum temporum praeteritorum; in omnibus consonantes laryngeales in initio verbi (ante consonantem) vocales fiunt; omnes participium medio-passivum elemento -meno- faciunt.[3]
Lingua Neograeca pars est linguarum Balcanicarum, quae, licet origine non sint propinquae, ob varias similitudines Sprachbund habentur. ("Sprachbund" est verbum Theodiscum quod 'coniunctio linguarum' significat.) E Medio Aevo, Graeca, Albanica, Bulgarica, Serbica, Croatica, Bosnica, Romanica linguae hodiernae inter se adfecerunt ut sonus, syntaxis, morphologia similiores fiant.[4]
Historia |
Lingua Proto-Graeca |
Lingua Proto-Graeca (ca. a 2000 a.C.n.) est varietas linguae Graecae, quam scripta non attestantur, sed origo omnium varietatum posteriorum esse putatur. Multi studiosi linguam Graecam a familia linguarum Indoeuropaearum millennio tertio separatam esse coniciunt. Antecessores gentium Graecarum millennio secundo ineunte Graeciam invaserunt, forsitan aliae gentes aliis temporibus. Ex tunc in Graecia usus linguae Graecae ad hunc diem non intermissus est. Ibi Proto-Graeci in incolas culturae altae inciderunt quos Pelasgos vocaverunt. Quorum lingua, verisimiliter non Indoeuropaea, ignota est, sed tamquam substratum in lingua Graeca attestari potest, ad quod multa verba (e.g., θάλασσα 'mare' et νῆσος 'insula') et nomina locorum (e.g., Κόρινθος 'Corinthus' et Παρνασσός 'Parnassus') attribuuntur. Praeterea alia lingua Indoeuropaea ignota, quae forsitan Illyricae exstinctae propinqua erat, aliquid momenti ad linguam Graecam habuit.
Lingua Graeca Mycenaea |
Lingua Graeca Mycenaea (ca. 1600 a.C.n.–1100 a.C.n.)
Lingua Graeca antiqua |
Lingua Graeca antiqua sive classica (ca. 800 a.C.n.–300 a.C.n.) cum dialectis: Aeolica, Arcado-Cypria, Ionico-Attica, Dorica.
Hoc tempore lingua primum litteris Graecis, a Phoeniciis deductis, scriptum est. Prima scripta quae exstant sunt inscriptio Dipyli et
inscriptio in cotula quae se pateram Nestoris appellat.
Lingua Graeca antiqua communis |
Lingua Graeca antiqua communis (Graece διάλεκτος κοινή) (ca. 300 a.C.n.–300 p.C.n.)
Lingua Graeca media |
Lingua Graeca Media sive mediaevalis sive byzantina (ca. 300–1453)
Lingua Neograeca |
Lingua Neograeca sive Lingua Graeca moderna (Νέα Ελληνικά sive Νεοελληνική) cum dialectis septentrionibus et meridionalibus (ab anno 1453)
Dialectus Cappadociana †
Dialectus Pontica (inter exsules Ponticos adhuc in usu)
Dialectus Graeco-Calabra (Italice Grico), sive Catoitaliotica (exstant duae varietates in Sallentum et in Apulia, minus 20 000 locutorum)
Dialectus Romanograeca (lingua Zingarorum)
Dialectus Ievanica (Neograece: ρωμανιώτικα sive γεβανικά; olim lingua Graecoiudaeorum) †
Dialectus Tsaconica (ex origine Dorica orta, adhuc in decem vicis Peloponnesi in usu)- Dialectus Graeco-Cypria
Diglossia |
Iam antiquitate linguae Graecae erat diglossia, scilicet uno tempore usus varietatis cottidianae (imprimis in loquendo) et alterius, quae linguam Graecam classicam imitabatur quaeque in scribendo adhibebatur. Haec diglosssia Novo Aevo renata est: hinc erat lingua Graeca Demotica sive vulgaris, illinc Catharevusa, lingua Graeca "pura" et emendata, saeculo undevicesimo ineunte ab Adamantio Corae creata, quae lingua publica Graeciae fuit a libertate vindicata usque ad annum 1976. Anno 1976, binos annos post libertatem rei publicae restitutam, pro Catharevusa lingua Neograeca communis (Νεοελληνική κοινή), quae est sermo demotica (Δημοτική) cum quibusdam proprietatibus e Catharevusa oriundis, in linguam publicam electa et diglossia finita est.
Mutationes sonorum |
Separatio a lingua proto-Indoeuropaea |
Mutationes sonorum quae linguam Graecam e proto-Indoeuropaea fecerunt hae sunt:[5]
- consonantes bh, dh, gh, gwh fiunt ph (φ), th (θ), kh (χ), kwh (qui sonus post tempus Mycenaeae p aut t factus est)
s sonus fit h, nisi in fine verbi; inter vocales h tunc amittitur- accentus in ultimas tres syllabas verborum coercetur
- consonantes n, r, s tantum in fine verbi permittuntur, alii autem amittuntur
Lingua Graeca communis |
Lingua Graeca "communis" dicta aetate Hellenistica crevit, cum plures mutationes sonorum factae sunt. Vocales ει, ι, η nunc eundem sonum habent, i; ε et αι e sonum faciunt; οι et υ sonum y (vel ü) faciunt. Consonantes quae olim aspirationem habuerunt nunc fricativae sunt: φ sonum f facit, θ sonum th anglice, χ sonum ch Theodisce. Consonantes β, δ, γ fricativae sonorae fiunt (in IPA v, ð, ɣ). Hi soni iam hodie in lingua moderna manent.[6]
Grammatica |
Ordo verborum in enuntiatione liber est in lingua antiqua.
Nomina tria genera habent et nominativo, genetivo, dativo, accusativo, vocativo declinantur.
Verba temporalia, sicut in lingua Latina, personam, numerum, tempus, modum, genus habent. Tempora sunt praesens, imperfectum, futurum, perfectum; praetereaque plusquamperfectum et futurum perfectum. Aoristus aspectus grammaticus est, qui etiam temporis vice fungitur. Modi finiti sunt indicativus, imperativus, coniunctivus, optativus; modi non finiti sunt infinitivus et participium, quorum verba Graeca antiqua decem habent. Genera verbi sunt activum et passivum, sicut in lingua Latina, et tertium genus medium, quo actionem verbi ad subiectum referri indicatur. Personae tres: prima (ego), secunda (tu), tertia (hic). Numeri sunt singularis et pluralis. In lingua Homerica et postea in aliquot locutionibus etiam dualis adhibetur ad duo subiecta indicanda.
Numerus dualis et modus optativus cum tempore exstincti sunt.
Lingua Neograeca pauciores casus habet, casu dativo mortuo, pauciora tempora, quod verba auxiliaria saepius adhibentur.
Abecedarium Graecum |
Si plus cognoscere vis, vide Abecedarium Graecum et Abecedarium
Abecedarium Graecum e Phoenicio octavo fere saeculo ortum est. Pluribus abecedariis, quae inter se plus minusve distulerunt, urbes Graecae usae sunt. Saeculo quarto a.C.n. ineunte, abecedarium classicum dictum Athenis acceptum est, deinde aliis urbibus.
Nexus interni
- Ludovicus Dyer
Notae |
↑ Secundum Ethnologue.
↑ Hans J. Holm (2008), "The Distribution of Data in Word Lists and its Impact on the Subgrouping of Languages," Proceedings of the 31st Annual Conference of the Gesellschaft für Klassifikation e.V. at Albert-Ludwigs-Universität Freiburg, March 7-9, 2007. In Data Analysis, Machine Learning and Applications, ed C. Preisach, H. Burkhardt, L. Schmidt-Thieme, et R. Decker (Berolini: Springer),629-636.
↑ Fortson 2010:203, 462.
↑ Fortson 2010:448; Horrocks 1997:227-229.
↑ Horrocks 1997:9-10.
↑ Fortson 2010:263.
Bibliographia |
- Adrados, Francisco R. 2002. Geschichte der griechischen Sprache: Von den Anfängen bis heute. Conv. Hansbert Bertsch). Tubingae: A. Francke Verlag. ISBN 3825223175.
- Bakker, Egbert. 2010. A Companion to the Ancient Greek Language. Malden: Wiley-Blackwell. ISBN 978-1-4051-5326-3.
- Bartoněk, Antonin. 2003. Handbuch des mykenischen Griechisch. Heidelberg: Winter. ISBN 3-8253-1435-9.
- Brixhe, Claude, ed. 1993. La Koiné grecque antique. Nancy: ADRA.
- Liber 1. Une langue introuvable? ISBN 2-86480-810-2.
- Liber 2. La concurrence. ISBN 2-9509726-2-4.
- Liber 3. Les contacts. ISBN 2-9509726-6-7.
- Liber 4. Les koinés littéraires. ISBN 2-913667-06-6.
- Liber 5. Alternances codiques et changements de code. ISBN 2-913667-11-2.
- Cassio, Albio C. 2008. Storia delle lingue litterarie greche. Florentiae: Monnier università. ISBN 978-88-00-20461-3.
- Eideneier, Hans. 1999. Von Rhapsodie zu Rap. Tubingae. ISBN 3-8233-5202-4.
- Fortson, Benjamin W., IV. 2010. Indo-European Language and Culture. Editio altera. Malden: Wiley-Blackwell. ISBN 978-1-4051-8895-1.
- García Domingo, E. 1979. Latinismos en la Koiné (en los documentos epigráficos desde el 212 a.J.C. hasta el 14 d.J.C.). Burgos: Universidad de Valladolid. ISBN 84-7009-073-9.
- Horrocks, Geoffrey. 1997. Greek: A History of the Language and Its Speakers. Novi Eboraci: Addison Wesley Publishing Company. ISBN 0-582-30709-0.
- Mitsákis, Kariophiles. 1973. Εισαγωγή στην νέα ελληνική λογοτεχνία. Thessaloniki.
- Palmer, Leonard Robert. 1980, 1996. The Greek language. Atlantic Highlands: Humanities Press. ISBN 0-391-01203-7.
- Rodríguez Adrados, Francisco. 2002. Geschichte der griechischen Sprache: Von den Anfängen bis heute. Convertit Hansbert Bertsch. Tubingae/Basiliae. ISBN 3-8252-2317-5.
- de Romilly, Jacqueline. 2008. Petites leçons sur le grec ancien. Lutetiae: Stock. ISBN 978-2-234-06181-1.
- Sihler, Andrew L. 1998. New Comparative Grammar of Greek and Latin. Oxoniae: Oxford University Press. ISBN 978-0-19-537336-3.
- Spyropoulos, Vassilios, David Holton, Peter Mackridge, et Irene Philippaki-Warburton. 2012. Greek: A Comprehensive Grammar. Ed. 2a. Londinii, Novi Eboraci: Routledge. ISBN 978-0-415-59801-9.
- Thomson, George D. 1960. The Greek Language. Cantabrigiae: W. Heffer. OCLC 3269270.
Handbuch der Altertumswissenschaft, 2.
Nexus externi |
.mw-parser-output .sisterproject{border:1px solid #aaaaaa;background-color:#f9f9f9;color:black;margin-bottom:.5em;margin-left:1em;padding:.2em;float:right;clear:right;width:20em;font-size:90%}
Vicimedia Communia plura habent quae ad linguam Graecam spectant. |
"Classical Greek Online," apud www.utexas.edu (Anglice)
Linguae Graecae: vox in Encyclopaedia Orientis Europaei (PDF, 977 kB, Theodisce), apud www.uni-klu.ac.at
Perseus, apud www.perseus.tufts.edu (Perseus)