Maximilianus Brauer
Maximilianus Iulius Fridericus (Max Julius Friedrich) Brauer (natus 3 Septembris 1887 in oppido Ottensen apud Hamburgum, mortuus 2 Februarii 1973 Hamburgi) vir publicus Theodiscus et sodalis factionis democraticae socialis Germaniae (SPD) fuit.
Index
1 Iuventus et munus
2 Primum bellum mundanum
3 Cursus honorum in republica Vimariana
4 Exilium
5 Magister civium Hamburgi
Iuventus et munus |
Brauer filius vitrearii et octavus ex tredecim liberis fuit. Patre invito Max XIV annos natus scholam finivit et tirocinium vitrearii in eodem societate quam pater iniit et apud Magdeburgum finivit. Eo tempore iam sodalis collegii vitreariorum fuit et anno 1905 factionis SPD. Itaque conductores eum non imposuerunt et structor aedificiorum laborare coactus est. Anno 1909 Ottensen rediit ibique in societate opificum ad consumendam, exstruendam, reponendam pecuniam (Konsum-, Bau-, und Sparverein) laboravit. Anno 1911 praeses SPD in oppido Ottensen creatus est.
Primum bellum mundanum |
Anno 1914 primo bello mundano coepto Brauer miles conscriptus est. Anno 1915 manu sauciatus in patriam revertit atque Altonae in confectorio regendo laboravit. Hoc confectorium magno intererat ad alendos incolas Hamburgi. Anno 1916 in consilium urbis Altonae creatus est. 11 Novembris 1918, cum rebus novis in Germania studeret, Brauer cum aliis sodalibus SPD magistratus Altonae factus est.
Cursus honorum in republica Vimariana |
Anno 1919 Brauer vicarius magister civium Altonae creatus est, ab anno 1920 pecuniam urbis administravit, quod officium propter inflationem monetariam difficillime fuit. Praeterea legatus consilii rei publicae Borussiae fuit. Anno 1924 post mortem praedecessoris magister civium Altonae factus est. Anno 1927 Altona aliquibus vicis finitimis aucta est. Quamquam Altona anno 1930 urbs obaeratissima Borussiae fuit, Brauer tamen magister civium mansit. 17 Iulii 1932 communistae et nazistae Altonae inter se et contra vigiles acriter dimicaverunt, XVI homines interfecti sunt. Hoc Francisco de Papen cancellario Theodisco praetextui fuit, ut praesidem ministrorum Borussiae Ottonem Braun deposuit.
Exilium |
Anno 1933 Brauer ut alii sodales SPD a magistratu suo depositus est. Die 24 Martii 1933 in Austriam fugit, tum in Franciam. Paucis mensibus Lutetiae habitabat, tum duces Rei publicae Sinarum eum vocaverunt, ut administrationem in provincia Kiansu exstrueret. Sed tum Nanchinum apud praesidem Chiang Kai-Shek mansit. Sed anno 1934 Germania Nazista apud Sinam impetravit, ut Brauer dimitteret. Itaque in CFA iter fecit, deinde in Franciam. Anno 1935 Germania a Francia impetravit, ut Brauer in carcerem misit, sed celeriter dimissus est et iterum in Americam fugit. Ibi ad finem primi belli mundani vixit atque orationibus contra nazistas contendit. Quibus annis et civis CFA fuit, sed post bellum iterum Theodiscus factus est.
Magister civium Hamburgi |
Post bellum finitum Brauer Hamburgum revertit et candidatus SPD 15 Novembris 1946 magister civium primus Hamburgi creatus est. Hoc duce Hamburgum urbs e ruinis restituta est. Honorem magistri civium ad annum 1953 tenuit, cum SPD electionem senatus terrae perdidit. Successor eius Curtius Sieveking (CDU) creatus est. Sed iam proima electione anno 1957 Brauer iterum magister civium electus est et honorem ad annum 1960 duxit: Paulus Nevermann (SPD) eius successor creatus est.
ab anno 1919 Wernherus von Melle |Fridericus Sthamer |Arnoldus Diestel |Carolus Gulielmus Petersen |Rudolphus Ross |Carolus Gulielmus Petersen |Carolus Vincentius Krogmann |Rudolphus Petersen |Maximilianus Brauer |Curtius Sieveking |Maximilianus Brauer |Paulus Nevermann |Herbertus Weichmann |Petrus Schulz |Ioannes-Ulricus Klose |Nicolaus de Dohnanyi |Henning Voscherau |Ortvinus Runde |Ole de Beust |Christopherus Ahlhaus |Olaus Scholz |Petrus Tschentscher | |