Apia






Wikidata-logo.svg Apia

Res apud Vicidata repertae:




Civitas: Samoa
Locus: 13°50′0″S 171°50′0″W
Numerus incolarum: 37 708

Geographia



Superficies: 123 810 000 Metrum quadratum




Coniunctiones urbium



Urbes gemellae: Compton




Tabula aut despectus


Apia: situs




Apia, fortuita vicorum congeries in septentrionali Upolus Insulae latere, est urbs sola, portus principalis, et caput Samoae. Numerus civium in censu anni 2001 fuit circa 38 800. Pisces et copra sunt praecipuae res quae ex portu exportantur; textilia xylina, vehicula motorifica, carnes, et saccharum, res quae importantur.




Index






  • 1 Locus


  • 2 Gubernatio


  • 3 Institutio


  • 4 Notabiles urbis conspectus


  • 5 Vectura


  • 6 Nexus interni


  • 7 Notae





Locus |




Tabula Apiana.




Apia prima luce, die 3 Octobris 2004.




Forum Apiae.


Apia in planitie angusta maritimaque ad portum naturalem praecipue iuxta Vaisiganonis Fluminis os sinitur. Radices Montis Vaeae (altitudine 472 m) ad australem iacent.



Gubernatio |


Apia in parte electorali Vaimauga Occidentali inest, et ad Tuamasagam Pagum pertinet. Non exstat una coniuncta gubernatio urbana quia urbs consistit in quadraginta quinque singulis vicis, omne sui iuris. Apia antiqua veraque est viculus inter ora fluminum Vaisiganonis orienti et Mulivaiorum occidenti; hic viculus, cum vicis Vaisiganone et Mulivaiis, "urbanizationem" Anglice ab Samoanis appellatam Downtown Apia componunt.



Institutio |


Anno 1984 hoc urbe Universitas Nationalis Samoae constituta est.



Notabiles urbis conspectus |


Mulinuu, antiquum caput publicum, ad occidentem urbis extremam iacet, situs Domus Parlamentariae (Samoane: Maota Fono) et observatorii historici, nunc tabularii meteorologici.
Robertus Ludovicus Stevenson, scriptor inclutus, quattuor annos Apiam habitavit, hic obiit, et sepultus est super Montem Vaeam, qui prospicit in urbem et suam domum, Vailimam, nunc museum ad memoriam suam dicatum.



Vectura |


Portus Apiae est longe maximus et negotiosissimus in Samoa. Scaphae ad Tokelau et Samoam Americanam hinc abeunt.


Nexus interni


  • Trochomorpha apia


Notae |







Portus Apiae prima luce, anno 2003.




Urbes Australasiae et Oceaniae capitales


Ordine alphabetico enumeratae: Apia • Camberra • Funafuti • Honiara • Majuro • Ngerulmud • Nukualofa • Palikir • Portus Moresbiensis • Portus Vila • Suva • Tarava • Wellington • Yaren


Sub civitatum nominibus annexae: Australia • Kiribati • insulae Marsalienses • civitates foederatae Micronesiae • Nauru • Nova Zelandia • Palau • Papua Nova Guinea • insulae Salomonis • Samoa • Tonga • Tuvalu • Vanuatu • Viti
Opus geopoliticum • Urbes orbis terrarum capitales

Capsae cognatae: Urbes Australiae et Oceaniae maximae • Urbes Africae capitales • Urbes Americae Australis capitales • Urbes Americae Septentrionalis capitales • Urbes Asiae capitales • Urbes Europae capitales









Popular posts from this blog

How to label and detect the document text images

Vallis Paradisi

Tabula Rosettana