190 a.C.n.
Annus 190 a.C.n. e serie paginarum brevium de annis.
Millennia: | millennium 2 a.C.n. · millennium 1 a.C.n. · millennium 1 |
---|---|
Saecula: | saeculum 3 a.C.n. · saeculum 2 a.C.n. · saeculum 1 a.C.n. |
Anni: | (191 a.C.n.) · 190 a.C.n. · 189 a.C.n. · 188 a.C.n. · 187 a.C.n. · 186 a.C.n. · 185 a.C.n. · 184 a.C.n. · 183 a.C.n. · 182 a.C.n. · 181 a.C.n. · (180 a.C.n.) |
Index
1 Eventa
2 Nati
3 Mortui
4 Notae
Eventa |
- Aestate praetor Romanus Lucius Aemilius Regillus et Rhodii Polyxenidam, navarchum regis Antiochi III ad Myonnesum navali proelio vicerunt. Circa idem tempus Hannibalem novam classem e Phoenicia auxilio ducentem oppresserunt Rhodii prope flumen Eurymedon et urbem Siden : ita dux Carthaginiensis qui tum Seleucidis militabat ultra Pamphyliam procedere non potuit. Hac clade comperta, mari expulsus rex Antiochus Lysimacheiam et munimenta quae in Hellesponto fecerat hostibus reliquit et per medias Asiae terras recessit.
- Circa mensem octobrem consul Lucius Cornelius Scipio, comitante fratre Publio, bellum cum Antiocho III gesturus exercitum suum Hellespontum traducit atque Asiam invadit. Quia magnam opem ab eo acceperant dum iter per Macedoniam Thraciamque faciunt, Scipiones tributum adhuc debitum regi Macedonum Philippo V remitti atque filium eius Demetrium, qui obses Romae retinebatur, liberari iusserunt.
- Mense decembri[1], postquam condiciones pacis a Romanis prolatas aspernatus est, Antiochus proelium prope Magnesiam ad Sipylum committit : victus condiciones a victoribus impositas accipere coactus est.
Nati |
Nati huius temporis desiderati (additis natis, hanc formulam remove)
Mortui |
Mortui huius temporis desiderati (additis mortuis, hanc formulam remove, vide etiam unam fere paginam in categoria Categoria:Mortui 190 a.C.n.)
Notae |
↑ Vel etiam secundum alios ineunte anno 189 a.C.n.