Luganum





Vide etiam paginam discretivam: Luganum (discretiva)










































Luganum






Vexillum Lugani

Vexillum



Situs

Situs Lugani

Res politicae
Natio
Pagus (seu Canto)
Districtus

Helvetia
Ticini
Luganum
Condita
Ius municipale

?
?
Magister

Marcus Borradori
Res geographicae

Area
 - tota
 - terrestris
 - aquosa


30.2 km²
 ? km²
? km²

Numerus incolarum 31 Decembris 2014
68'473

Coordinata

46° 0′ ″ Sept., 8° 57′ ″ Ort.

Altitudo
273 m

Situs interretialis: Pagina officialis



Lugani collocatio


Luganum[1], Lucanum[2] seu Iunianum[3] (Italiane Lugano) est urbs Helvetica circiter 69 000 incolarum, maxima pagi Ticini, id quod ad incolas et oeconomicas res pertinet. Luganum est enim urbs commerciis atque multis argentariis affluens. Quotidie multi homines e propinqua Italia in Luganum veniunt ad operam dandum. Lugani universitas est ubi discipuli iurisprudentiae, oeconomiae, et informaticae studere possunt. Lugani tamen etiam aleatorium est.




Lugani lacus.




Index






  • 1 Naturalia


  • 2 Historia


  • 3 Mirabilia


  • 4 Clari cives


  • 5 Ecclesia Catholica


  • 6 Nexus externus


  • 7 Notae





Naturalia |


Urbs homonymo lacui, qui etiam Ceresium vocari potest, adiacens duobus collibus subiecta est. Hi Mons Sancti Salvatoris et Mons Bre appellantur. Hieme propter lacum aer temperatus est, contra aestates calidae sunt.


Urbs ad orientem versus limini cum Italia adiacet, accurate media urbs abest a limite inter Helvetiam et Italiam chilometrum quinque.



Historia |


Aevo Medio Mediolanum cum Novo Como de Lugano contendere Mediolanenses circiter saeculum quartum decimum vicerunt. Anno 1512, Helvetii Luganum ceperunt. Postea Luganum semper ad Helvetiam pertinuit.


Anno 2004 octo municipia viciniores et anno 2007 alios tres se ad Luganum iunxerunt.



Mirabilia |


Mense Iunio Lugani clara seriem concentuum appellata Marthae Argerich Propositum (The Martha Argerich Project) audire potest.




Forum magnum Lugani, quod Piazza Riforma appellatur.



Clari cives |




  • Romanus Amerio, theologus (ibidem mortuus)


  • Iulianus Bignasca, vir publicus


  • Fulvius Pelli, vir publicus


  • Daniel Finzi Pasca, histrio, artifex scaenicus et moderator theatralis


  • Carolus Cattaneo, philosophus


  • Georgius Strehler, director theatralis


  • Iosephus Prezzolini, scriptor


  • Guido Rivoir, pastor reformatus


  • Victorius Ghidella, machinator



Ecclesia Catholica |


Ab anno 1970 in Lugano sedes episcopi pagi Ticinensi collocatur. Ecclesia cathedralis Sancto Laurentio dicata est. Praesens episcopus est Valerius Lazzeri, episcopus emeritus est Petrus Iacobus Grampa.



Nexus externus |







Commons-logo.svg

Vicimedia Communia plura habent quae ad Luganum spectant.



  • Lugani pagina interretialis

  • Lugano Monte Brè

  • Commentatio in Lexico historico Helvetiae: Theodisce, Francogallice, Italice



Notae |




  1. J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3


  2. Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) ~


  3. J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3








Popular posts from this blog

Callistus I

Tabula Rosettana

How to label and detect the document text images