Carolus IV (imperator)
Carolus IV (imperator)
Nativitas: 14 Maii 1316; Praga
Obitus: 29 Novembris 1378; Praga
Patria: Bohemia
Officium
Officium: Imperator Romanus Sacer, Princeps Elector Imperii
Munus: sovereign
Consociatio
Religio: Religio Christiana
Familia
Genitores: Iohannes; Elizabeth of Bohemia
Coniunx: Blanche of Valois, Anne of Bavaria, Anna Svidnicensis, Elisabetha de Pomerania
Proles: Catherine of Bohemia, Elisabeth of Bohemia, Venceslaus a Luxemburgio, Anna Bohemiae, Sigismundus Luxemburgicus, John of Görlitz, Margaret of Bohemia, Burgravine of Nuremberg, Margaret of Bohemia, Queen of Hungary
Familia: House of Luxembourg
Memoria
Sepultura: Ecclesia Cathedralis Sancti Viti Pragensis
Carolus IV Luxemburgensis (Pragae die 14 Maii 1316 - ibidem die 29 Novembris 1378) fuit rex Bohemiae et Sacri Romani Imperii imperator.
Index
1 Vita
2 Familia
2.1 Liberi
3 Opera
4 Nexus interni
5 Notae
6 Nexus externi
Vita |
Carolus IV fuit filius Ioannis Luxemburgensis, filii imperatoris Henrici VII, et uxoris eius Elisabethae, filiae regis Bohemiae Venceslai II. Carolo fuit in baptismate nomen Venceslaus, quod in confirmatione eius a Carolo, Francorum rege, mutatum est, apud quem Lutetiae pueritatae rudimenta peregit.[1]
Sicut puer in Francia et Italia studuit. Anno 1333 in Bohemiam rediit. Mortuo patre coronatus est 2 Septembris 1347 a archiepiscopo Pragense Arensto in regem Bohemiae corona sancti Venceslai, quam ipse fieri fecerat.
Anno 1348 Carolus praeclaram Universitatem Carolinam Pragae condidit, eodem anno fundavit Urbem Novam Pragensem atque arcem Carlsteinensem. Anno 1357 imperator posuit primarium lapidem in fundamento novi pontis Pragensis in litore Multaviae prope monasterium sancti Clementis in Vetere Urbe Pragensi.[2]
Die 5 Aprilis 1355 coronatus est Romae in imperatorem Romanorum, cum eo etiam coronata est in imperatricem uxor eius Anna Svidnicensis. Anno 1356 scripsit Bullam Auream, quae fuit lex fundamentalis Sacri Romani Imperii.[3]
Sepultus est cum uxoribus suis in Ecclesia cathedrali Sancti Viti in arce regia Pragensi.
Carolus IV fuit princeps maxime eruditus, scivit legere atque scribere. Loquebatur Bohemice, Francogallice, Italiane, Theodisce et Latine.[4]
Familia |
Carolo IV quattuor uxores erant:
- anno 1323–1348 Bianca de Valois (1316 nata, 1348 mortua)
- anno 1349–1353 Anna de Bavaria (1329 nata, 1353 mortua)
- anno 1353–1362 Anna Svidnicensis (1339 nata, 1362 mortua)
- anno 1363–1378 Elisabetha de Pomerania (1346 aut 1347 nata, 1393 mortua)
Liberi |
Carolo IV undecim liberi erant:
- cum uxore prima Bianca:
- Margarita (1335 nata, 1349 mortua), uxor Ludovici I, regis Hungariae
- Catharina (1342 nata, 1395 mortua), uxor Rudolphi IV et Ottonis de Bavaria
- Margarita (1335 nata, 1349 mortua), uxor Ludovici I, regis Hungariae
- cum uxore secunda Anna:
- Venceslaus (1350 natus, 1351 mortuus)
- cum uxore tertia Anna:
- Elisabetha (1358 nata, 1373 mortua), uxor Albrechti III Habsburgis
Venceslaus (1361 natus, 1419 mortuus), rex Bohemiae et S.I.R.
- cum uxore quarta Elisabetha:
- Anna (1366-1394), uxor Ricardi II, regis Angliae
Sigismund (1368-1437), rex Bohemiae Hungariaeque, S.I.R. imperator
Ioannes de Gorlicio (1370 natus, 1396 mortuus), dux Gorlicii- Carolus (1372 natus, 1373 mortuus)
- Margarita (1373 nata, 1410 mortua), uxor Ioannis III Hohenzollern
- Henricus (1377 natus, 1378 mortuus)
- Anna (1366-1394), uxor Ricardi II, regis Angliae
Opera |
Vita Caroli - curriculum vitae suae- Bulla Aurea
Nexus interni
Magister Theodoricus (pictor aulae Caroli IV)
Petrus Parlerius (architectus et sculptor aulae Caroli IV)
Notae |
↑ Aeneas Silvius Piccolomini (papa Pius II), Historica Bohemica, in: Fontes rerum Bohemicarum VII, p. 123.
↑ Benessius Krabice de Weitmile: Cronica ecclesiae Pragensis. Saeculo 14 scripta.
↑ Bulla aurea Caroli Quarti Romanorum Imperatoris Noribergae Sancita Anno 1356
↑ In autobiographia sua (Vita Caroli) scripsit: "Et sic cum venissemus in Boemiam, non invenimus nec patrem nec matrem nec fratrem nec sorores nec aliquem notum. Idioma quoque Boemicum ex toto oblivioni tradideramus, quod post redidicimus, ita ut loqueremur et intelligeremus ut alter Boemus. Ex divina autem gracia non solum Boemicum, sed Gallicum, Lombardicum, Teutunicum et Latinum ita loqui, scribere et legere scivimus, ut una lingua istarum sicut altera ad scribendum, legendum loquendum et intelligendum nobis erat apta."
Nexus externi |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Carolum IV spectant. |
Vide Carolus IV (imperator) apud Vicifontem. |
Littera fundationis Universitatis Carolinae Pragensis .mw-parser-output .existinglinksgray a,.mw-parser-output .existinglinksgray a:visited{color:gray}.mw-parser-output .existinglinksgray a.new{color:#ba0000}.mw-parser-output .existinglinksgray a.new:visited{color:#a55858}
(Latine)
Vita Caroli Magni
(Latine)
- Stephan Haering, "KARL IV., Kaiser" in Biographisch-Bibliographisches Kirchenlexikon vol. 3 (Herzberg, 1992. ISBN 3-88309-035-2) , columnae 1136–1140
.mw-parser-output .stipula{padding:3px;background:#F7F8FF;border:1px solid grey;margin:auto}.mw-parser-output .stipula td.cell1{background:transparent;color:white}
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |
Imperatores Sacri Romani Imperii et Reges Romanorum
Carolus Magnus • Ludovicus Pius | |
| ||||