Castries



Coordinata: .mw-parser-output .geo-default,.mw-parser-output .geo-dms,.mw-parser-output .geo-dec{display:inline}.mw-parser-output .geo-nondefault,.mw-parser-output .geo-multi-punct{display:none}.mw-parser-output .longitude,.mw-parser-output .latitude{white-space:nowrap}
14°1′N 60°59′W / 14.017°N 60.983°W / 14.017; -60.983





Wikidata-logo.svg Castries

Res apud Vicidata repertae:




Civitas: Sancta Lucia
Numerus incolarum: 70 000
Situs interretialis

Geographia



Superficies: 79 chiliometrum quadratum




Coniunctiones urbium



Urbes gemellae: Taipeia




Tabula aut despectus


Castries: situs




Castries[1] est urbs insulae Sanctae Luciae et caput civitatis liberae quae ex hac insula constituitur. Ibi homines 3 661 anno 2010 habitabant.[2]


Axioma urbis, e versu Vergiliano accommodatum, est "statio haud male fida carinis". Quae sententia e nomine portús emporiique antiquioris, videlicet La Carénage, suggesta est. Quod emporium a colonis Francicis anno 1650 ad litus septentrionale huius portús conditum est, duce cuiusdam de Rousselan, insula omni nuper a Societate Francica Indiarum Occidentalium [fr] colonis privatis vendita. Novum nomen Castries anno 1756[3] iuxta titulum nobilitatis datum est Caroli Eugenii de La Croix, marchionis de Castriis [en] ducis classium, qui titulus a Castriis Occitaniae derivatur.


Arx autem munita ad litus meridianum annis 1765-1769 iussu gubernatoris Micoud constructa est. Ad hunc locum urbs capitalis Castries remota est ibique etiam hodie floret.




Despectus in urbem Castriensem


Theodericus Walcott poëta, Nobeliano Litteraturae Praemio laureatus, hic anno 1930 natus est.



Notae |




  1. Vb. adiect. "Castriensis", cf.
    "Archidioecesis Castriensis" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) .mw-parser-output .existinglinksgray a,.mw-parser-output .existinglinksgray a:visited{color:gray}.mw-parser-output .existinglinksgray a.new{color:#ba0000}.mw-parser-output .existinglinksgray a.new:visited{color:#a55858}
    (Anglice)



  2. Ita de:wiki, aliis fontibus valde differentibus


  3. Ita en:wiki usque ad hanc editionem. Ibi denuo annus 1785 datur, certe per errorem



Bibliographia |



  • Baedeker's Caribbean (Norvici: Jarrold, 1992) pp. 442-443


Nexus externi |




Urbs et portus Castriensis, "statio haud male fida carinis"







Commons-logo.svg

Vicimedia Communia plura habent quae ad Castries spectant.






Wikidata-logo.svg

Situs geographici et historici:  • GeoNames • Facebook Places

  • Pagina olim a regimine urbano praebita


Urbes Americae Septentrionalis capitales


Ordine alphabetico enumeratae: Basseterre • Belmopanum • Castries • Dominicopolis • urbs Guatimalensis • Havana • Kingstown • Managua • Mexicopolis • Nassau • Ottavia • urbs Panamensis • Pontipolis • Portus Hispaniae • Portus Principis • Regiopolis • Roseau • urbs Sancti Georgii • urbs Sancti Ioannis • urbs Sancti Iosephi • urbs Sancti Salvatoris • Tegucigalpa • Vasingtonia


Sub civitatum nominibus annexae: Antiqua et Barbuda • insulae Bahamenses • Barbata • Beliza • Canada • Civitates Foederatae Americae • Cuba • Dominica • res publica Dominicana • Granata • Guatimalia • Haitia • Honduria • Iamaica • Mexicum • Nicaragua • Costarica • Panama • Salvatoria • Sancta Lucia • Sanctus Christophorus et Nives • Sanctus Vincentius et Granatinae • Trinitas et Tabacum
Opus geopoliticum • Urbes orbis terrarum capitales

Capsae cognatae: Urbes Americae Septentrionalis maximae • Urbes Africae capitales • Urbes Americae Australis capitales • Urbes Asiae capitales • Urbes Europae capitales • Urbes Oceaniae capitales










Popular posts from this blog

Callistus I

Tabula Rosettana

How to label and detect the document text images