Tethys (satelles)
Patefactio | |||||||
---|---|---|---|---|---|---|---|
Inventa ab | Iacobo Cassini | ||||||
Inventa | a.d. XII Kal. Apr., 1684 | ||||||
Proprietates orbitales | |||||||
Axis semimaior | 294.619 km | ||||||
Eccentricitas | 0,000 [1] | ||||||
Periodus orbitalis | 1,887802 d [2] | ||||||
Inclinatio | 1°7'12' ' (ad Saturni circulum aequinoctialem) | ||||||
Satelles planetae | Saturni | ||||||
Proprietates physicae | |||||||
Diametrus media | 1059,8 km | ||||||
Massa | 6,176×1020kg | ||||||
Densitas media | 0,99 g/cm3 | ||||||
Superficiei gravitas | 0,16 m/s2 | ||||||
Rotationis periodus | synchronice | ||||||
Inclinatio axis | nulla | ||||||
Albedo | 0,8 | ||||||
Superficiei temperatura |
| ||||||
Atmosphaera | nulla |
Tethys est satelles Saturni et decima sexta luna quod attinet ad magnitudinem a maximo in systemate solare. Tethyos facies vetus multis crateribus sparsa est. Quorum maximo, qui Odysseus nominatus est, radius 200 km est. Tethys sicut satellites vicinae imprimis ex glacie durissime congelata constat. In orbita Tethyos in utroque puncto Lagrange, quae 60 gradus ante et post Tethyn in orbita eius sita sunt, minimae satellites versantur quibus nomina Telesto (in L4) et Calypso (in L5) data sunt. Tethys satelles iam anno 1684 a Iacobo Cassino inventa est.
De nomine |
In mythologia antiqua, Tethys (Tethyos, f.) est Urani Gaiaeque filia[1], soror et simul uxor Oceani, quocum 600 liberos (inter eos 300 flumina) habet. Secundum Homerum[2] Thetys et Okeanos totius stirpis deorum dearumque fuerunt auctores.
Nexus externi |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Tethym spectant. |
De Tethys apud Nasa
Notae |
↑ Hesiodus, Theogonia 136
↑ Iliados 14,201 f.