Segedunum
Segedunum fuit castra Romana, ad extremitatem orientalem Valli Aelii sita, quorum ruinae nunc in comitatu Tina et Viuro iacent. Eodem loco stat urbs comitatús Tinae et Viuri quae Anglice Wallsend, Latinitate recentiori "Segedunum" appellatur. Wallsend enim "valli finis" sonat. Ad originem Romanam memorandum signa in aulis subterraneis traminum bilingues Anglice Latineque conscripta sunt.
Bibliographia |
- "Segedunum" in A. L. F. Rivet, Colin Smith, The Place-Names of Roman Britain (Londinii: Batsford, 1979) pp. 452-453
- "Wallsend" in Tabula Imperii Romani: Britannia septentrionalis (Londinii: Oxford University Press, 1987. ISBN 0197260594) p. 79
Nexus externi |
- "Segedunum" apud Pleiades (situs a Rogero Bagnall et Ricardo Talbert editus) .mw-parser-output .existinglinksgray a,.mw-parser-output .existinglinksgray a:visited{color:gray}.mw-parser-output .existinglinksgray a.new{color:#ba0000}.mw-parser-output .existinglinksgray a.new:visited{color:#a55858}
(Anglice)
.mw-parser-output .stipula{padding:3px;background:#F7F8FF;border:1px solid grey;margin:auto}.mw-parser-output .stipula td.cell1{background:transparent;color:white}
Haec stipula ad historiam spectat. Amplifica, si potes! |