Aurea aetas
Aurea aetas[1] (a Graeco χρυσέον γένος) in mythologia Graeca et legendis Graecis est prima in ordine quattuor vel quinque[2]aetatum hominis, quarum Aetas Aurea est prima, tum in serie sequuntur Argentea, Aenea, Heroica, et postremo tempus nostrum (Ferrea), quod aetas deminutionis affirmatur. Vocabulum aetas aurea ergo quodque primiordiale pacis, harmoniae, stabilitatis, prosperitatis tempus vicissim significat.[3]
Sunt notiones similes in religiosis et philosophicis subcontinentis Asiae Meridianae memoriis. Exempli gratia, cultura Vedica vel Hinduistica antiqua historiam habuit rem circulam, in yugis consistentem, aetatibus obscuris aureisque alternantibus. Kali yuga (Aetas Ferrea), Dwapara (Aetas Aenea), Treta yuga (Aetas Argentea), et Satya yuga (Aetas Aurea) his quattuor aetatibus Graecorum congruunt. Opiniones similes in Oriente Medio antiquo et per antiquum Mundum Veterem permanserunt.[4]
Aetas Aurea in mythologia classica regebatur a Crono vel ab Astraea, quae dea eadem esse ac Iustitia putabatur, atque cum hominibus usque ad Aetatem Argenteam confectam habitabat; Aenea autem aetate ineunte, cum homines impotentes avarique esse inciperent, ad stellas effugit, inter quas constellatio Virgo nunc apparet, libram Iustitiae tenens, ergo Libra appellatam.[5]
Mos litterarius et iconographicus Europaeus pastoralis nymphas pastoresque saepe descripsit ut homines qui vitam naturali quadam innocentia simplicitateque rustica praeditam vixerunt, incorrupti corruptionibus civilizationis. Et poetae et pictores hanc vitam fingebant quasi continuationem Aetatis Aureae—eximiam speciem Arcadiae habitam, sitam in Arcadia regione Graeciae, quae fuit domus et medium venerationis Panos capripedis, quae deitas loco eorum praefuit cumque eis habitavit.[6] Hoc autem nostalgicum vitae simplicis et primitivae simulacrum pro perfecto habitum aliquando dubitatum est, etiam omnino ludibrio fuit ut antiquis sic et posteris .
Index
1 Usus hodiernus
2 Nexus interni
3 Notae
4 Nexus externi
Usus hodiernus |
Aetas aurea vocabulum hodiernum saepe in multis et variis locis adhibetur, non initium, sed aliquod summum significans culmen, velut Aetas Aurea Hispanica, Aetas Aurea Nederlandica, aetas aurea alpinismi, aetas aurea animationis Americanae, aetas aurea librorum nubeculorum, aetas aurea scientiae ficticiae, aetas aurea Hollywood, aetas aurea hiphop, etiam aetas aurea latrocinii et aetas aurea pornographiae.
Nexus interni
- Aetas Messianica
- Aetate Hominis
- Arcadia (utopia)
- Eschatologia
- Magnus annus
- Merrie England
- Millennialismus
- Paradisus (mythologia Iudaica)
- Praecessio Aequinoctum
Satya Yuga / Krita Yuga
- Utopia
- Saturnia Tellus
Notae |
↑ Cf. Ov. Met. 1.89.
↑ Hesiodus, Opera et Dies
↑ Plato, Cratylus, 397e
↑ Richard Heinberg, Memories and Visions of Paradise: Exploring the Universal Myth of a Lost Golden Age (Angelopolite Californiae: Tarcher, 1989), ISBN 0-87477-515-9.
↑ "(Virginem) Hesiodus Iovis et Themidis filiam dicit; Aratus autem Astraei et Aurorae filiam existimari, quae eodem tempore fuerit cum aurea saecula hominum, et eorum principem fuisse demonstrat. Quam propter diligentiam et aequitatem Iustitiam appellatam; neque illo tempore ab hominibus exteras nationes bello lacessitas esse, neque navigio quemquam usum, sed agris colendis vitam agere consuesse. Sed post eorum obitum qui sint nati, eos minus officiosos, magis avaros coepisse fieri, quare minus Iustitiam inter homines fuisse conversatam. Denique causam pervenisse usque eo, dum diceretur aeneum genus hominum natum. Itaque iam non potuisse pati amplius et ad sidera evolasse." (Gaius Iulius Hyginus Astronomica 2, 25)
↑ Bridget Ann Henish, The Medieval Calendar Year (ISBN 0-271-01904-2), p. 96.
Nexus externi |
- Loci poetarum latinorum, cum antiquorum, tum recentiorum, qui de aetate aurea tractaverunt
Aetas Aurea, apud www.pantheon.org
Aetates Hominis, apud www.maicar.com
Aetates Hominis Hesiodi, apud ancienthistory.about.com