Factio Romania Coniuncta




Factio Romania Coniuncta (Dacoromanice Partidul România Unită vel PRU) factio Dacoromanica est. Insigne factionis imago Vladislaudis III Draculae ante tabulam Romaniae et Moldaviae unitis demonstrat[1].




Index






  • 1 Historia


  • 2 Consilia factionis


  • 3 Nexus externi


  • 4 Notae





Historia |


PRU die 23 Aprilis 2015 a sodalibus antiquis Factionis Socialis Democraticae (PSD) condita est. Dux factionis Bogdan Diaconu est, qui ipse anno 2014 factionem PSD reliquit. Die 24 Ianuarii 2016 nova factio primum conventum habebat[2]. Quod aliqui sodales et senatores et Legati Camerae Legatorum sunt, PRU nunc tres senatores et 8 legati ad parlamentum habet.



Consilia factionis |


Factio Romania Coniuncta ad dextram nititur atque nationis studeo favet, merces peregrinae et homines externos arcere studet. Praeterea Matrimonium hominum eiusdem sexus et introductionem Euronis in Romania negat.



Nexus externi |


  • Pagina officialis Factionis Romania Coniuncta (PRU)


Notae |




  1. Insigne in pagina officiali PRU depictum


  2. agerpres.ro die 24 Ianuarii 2016








Popular posts from this blog

Callistus I

Tabula Rosettana

How to label and detect the document text images