Camera
Camera (-ae, f, Graece: καμάρα) sive concameratio est tectum conclavis arcibus vel fornicibus factum, ut sit convexum (cameratum sive arcuatum seu testudinatum). Medio Aevo hoc verbum quasi pars pro toto ad ipsum conclave, praeterea ad varia instituta denotanda adhibitum est.
Index
1 Usus verbi camerae Antiquitate
2 Usus verbi camerae Medio Aevo
3 Architectura
4 Bibliographia
5 Notae
6 Nexus interni
7 Nexus externi
Usus verbi camerae Antiquitate |
Vitruvius in septimo de architectura libro de cameris faciendis explicat.[1]
Sallustius de Carcere Tulliano dicit: Eum muniunt undique parietes atque insuper camera lapideis fornicibus iuncta.[2]
- Cum Seneca de Scipionis parsimonia narrat, luxuriam sui temporis vituperat: Pauper sibi videtur ac sordidus, nisi parietes magnis et pretiosis orbibus refulserunt, nisi Alexandrina marmora Numidicis crustis distincta sunt, nisi illis undique operosa et in picturae modum variata circumlitio praetexitur, nisi vitro absconditur camera.[3]
- Etiam navis tectum valet, ut illud apud Suetonium demonstrat: Hoc consilio per conscios parum celato solutilem navem, cuius vel naufragio vel camarae ruina periret.[4]
- Praeterea vox ad quasdam naves transfertur: Quin et barbari contemptim vagabantur, fabricatis repente navibus. Camaras vocant, artis lateribus latam alvum sine vinculo aeris aut ferri connexam.[5]
Usus verbi camerae Medio Aevo |
Medio Aevo hoc verbum multis modis adhibitum est, inter alia:[6]
- Concameratio sive fornix, Medio Aevo etiam volutio, transvolutio et volta dicta.
- Modus agri ("camera de vinea").
- Domus, cubiculum, caenaculum, conclave.
- Locus, ubi thesaurus reponitur.
Fiscus imperatoris, vide etiam: Camera Aulica; in Francia fiscus sive thesaurus regius camera denariorum appellatus est. Camerae etiam provinciae aut urbes dictae sunt, quae immediate principi suberant et fisci proprii erant. Interdum etiam curia imperialis sive regalis valet.- Antra exciso sale cavata.
- Pro officio camerarii in monasteriis.
Officina monetaria principis.- Dotalitium uxoris sive supellex, quæ post excessum coniugis eidem addici solet.
- Vehiculum fornicis instar superne tectum.
Camera Apostolica sive Reverenda Camera, quam spectat cura pecuniarum ac thesauri Ecclesiae Catholicae Romanae.
Camera Collocutionis, locus colloquiis destinatus in monasteriis.- Pars ædium ubi opifices operantur.
Architectura |
Varia camerarum genera (sicut Concameratio in formam dolii, Concameratio claustralis, concameratio decussata) vires ex onere ac pondere proprio exortae in parietes et / aut pilas deducunt. Genera camerarum per saecula in multas ac varias formas creverunt.
Bibliographia |
- J. Eich: Die Gewölbe, ihr Wesen, ihre Gestalt und ihr Bau, Teil 1: Gewölbeformen. Strelitz 1921.
- W. Swida: Statik der Bogen und Gewölbe. Carolsruhae 1954.
- Norbert Nußbaum, Sabine Lepsky: Das gotische Gewölbe. Eine Geschichte seiner Form und Konstruktion. Monaci, Berolini 1999. (opus in praesentia gravissimum habitum)
- Stefan Bürger: Figurierte Gewölbe zwischen Saale und Neiße. Spätgotische Wölbkunst von 1400 bis 1600. 3 Vol., Vimariae 2007.
- Werner Müller, Norbert Quien: Virtuelle Steinmetzkunst der österreichischen und böhmisch-sächsischen Spätgotik. Die Gewölbeentwürfe des Codex Miniatus 3 der Österreichischen Nationalbibliothek in Wien. Petersberg 2005.
- David Wendland: Lassaulx und der Gewölbebau mit selbsttragenden Mauerschichten. Neumittelalterliche Architektur um 1825-1848. Ed. Michael Imhof, Petersberg 2008.
Notae |
↑ De architectura 7,3,1-11. - In interrete: [1]
↑ De coniuratione Catilinae 53
↑ Epistulae 86,6
↑ Nero 34,2
↑ Tacitus, Historiae 3,47. - Vide etiam Gellius, Noctes Atticae 10,25
↑ Vide Du Cange: Glossarium ad scriptores mediae et infimae Latinitatis sub voce "Camera", in interrete: [2]
Nexus interni
- Camera Apostolica
- Camera Communium Canadae
- Camera Popularis RDG
- Camera Repraesentantium Civitatum Foederatarum
Nexus externi |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Cameras spectant. |
- De cameris
- www.Stuck-Katalog.de: Gewölbe (i.e. Camera)
- Lexikon Bautechnik: Gewölbe (i.e. Camera)
Camerae Cataloniae (PDF-Datei; 887 kB)