Arnobius Cuparius
Arnobius Sebastianus Cuparius, vulgo Arne Sebastian Kuepper, est doctissimus vir et magister linguae Theudiscae Latinaeque, anno 2006 tempus semestre docens Gottingae in Universitate Georgia Augusta, nunc (ex anno 2007) in gymnasio Felicis Parvi, sodalis Societatis Croenertianae.
Cuius maiores fuerant raedarii abiectorum viscerum animalium et inutilium rerum in oppido Haldensleben; tamen atavus Cuparii homo clarus et industrius fuisse dicitur.
Puer et adulescens Cuparius Emmerstadii, in vico municipii Helmstadii, vixit; pater est notus mensor, mater invalidos, aegrotos et pauperes adiuvat.
Cuparius scientias amat; tractatus inter alios scripsit de operibus P. Ovidii Nasonis, Petronii, Augustini, Macrobii, Gottfridii Strasburgensis, Dietrichi Bernensis, Caroli Marx et de virilitatis desectione; se delectat Sebastiani Brandi idiotarum navem legendo et carmina scribendo, quae egregia arte sunt.
Nexus externi |
Arne Sebastian Küpper: Die Caesar-Übersetzung des Elsässer Humanisten Matthias Ringmann (1482-1511) (anglice)
De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.