Velocitas







Acinonyx magna cum velocitate currit, celerius quam omne aliud animal.


Velocitas (-atis, f.) est quantitas vectorialis physica, quae positionis fluxionem metitur. Plerumque v→{displaystyle {vec {v}}} denotata est, et eius modulus celeritas nuncupatur, quae in systemate unitatium SI usitate unitatibus m/s datur, h.e. metris per secundum temporis divisis.


Constat secundum theoriam relativitatis specialis, ab Alberto Einstein anno 1905 excogitatam, velocitatem quam maximam esse celeritatem luminis, quam sola particulae non massam habentes, sicut photona, attingere possunt. Verum autem est quod haec corpora (massa=0) semper luminis celeritati propagant.



Definitio |


In mechanica classica, mediocris velocitas computari licet per formulam


v→med=Δx→Δt{displaystyle {vec {v}}_{med}={frac {Delta {vec {x}}}{Delta mathrm {t} }}}

ubi commutatio positionis divisa est per tempus Δt{displaystyle Delta t} in quo haec commutatio effecitur.


Instantanea velocitas secundum differentialem formulam mathematice ita definitur:


v→=dx→dt{displaystyle {vec {v}}={frac {d{vec {x}}}{dt}},}

ubi x→(t){displaystyle {vec {x}}(t)} instantaneam corporis positionem in tempore t denotat.


Velocitas vector est, ergo magnitudinem et directionem in spatio habet. Celeritas autem quantitas scalaris est quae sola magnitudinem distantia d vecta per tempus divisa datam habet,


v=dt{displaystyle v={frac {mathrm {d} }{mathrm {t} }}}


Unitates |


Communes physicae velocitatis unitates sunt:



  • m / s (metra per secundum),

  • km / h (chiliometra per horam)



Quantitates aliae quae ad velocitatem referentur |



  • Acceleratio, quae fluxio velocitatis est.










Popular posts from this blog

How to label and detect the document text images

Vallis Paradisi

Tabula Rosettana