Rostovia
Vide etiam paginam discretivam: Rostovia (discretiva)
| |||||
Nomina Latina alia | |||||
---|---|---|---|---|---|
Rostow,[1] Rostovium,[2] Rosthovia[3] | |||||
Res politicae | |||||
Natio | Russia | ||||
Mentio prima | 862 | ||||
Res geographicae | |||||
Area - tota | 32 km² | ||||
Numerus incolarum 2016 - Spissitudo | 31 039 969,97 incolae/km² | ||||
Coordinata | 57° 11′ 00″ Sept., 39° 25′ 00″ Ort. | ||||
Altitudo | 100 m | ||||
Situs interretialis: http://www.admrostov.ru/ |
Rostovia[4] (Russice Ростов, tr. Rostov), etiam Rostovia Magna (Russice Ростов Великий, tr. Rostov Velikij) vocatur, urbs est in regione Iaroslaviensi Russiae, ad lacum Nero sita. Urbi multa monumenta historica architecturae adsunt. Rostovia nonnullas officinas habet atque stationem ferriviariam nomine "Rostovia Iaroslaviensis" (Russice Ростов Ярославский, tr. Rostov Jaroslavskij). Circa 31 milia hominum urbem incolunt (anno 2017).
Index
1 Historia
2 Notae
3 Fontes
4 Nexus externi
Historia |
Rostovia est antiqua: annus eius mentionis primae in chronica est 862. Maximi valoris urbs Rutheniae euroborealis erat. Ad annum 1125, fuit metropolis ducatus, qui in interamnio Rhae et Occae saeculis decimo–tertio decimo exsistebat, et cuius capita dein fuerunt Susdalia et, ab anno 1157, Volodimiria. Anno 1207, Rostovia facta est caput ducatus sui iuris. Anno 1238, expugnata est a Mongolo-Tartaris. Anno 1474, ducatus Moscoviensis Rostoviam adiunxit. Anno 1608, urbs destructa est a copiis Poloniae Lituaniaeque (quae invasio hostium fuit ultima in historia Rostoviae).
Annis 1589–1788, Rostoviae erat sedes metropolitae. Urbs olim fuit valens commercii sedes (saeculis duodevicensimo undevicensimoque mercatus celeber ibi exsistebat), saeculo undevicensimo etiam holitoriae culturae Russicae sedes.
Notae |
↑ S. Herberstein, Rerum Moscoviticarum Commentarii, p. 84
↑ I. Boudot, Dictionarium universale, Latino-Gallicum, p. 898
↑ G. Kolb, Compendium totius orbis, p. 407
↑ I. Hofmannus, Lexicon universale, p. 278
Fontes |
Pagina de Rostovia Encyclopaediae Sovieticae Magnae editionis tertiae .mw-parser-output .existinglinksgray a,.mw-parser-output .existinglinksgray a:visited{color:gray}.mw-parser-output .existinglinksgray a.new{color:#ba0000}.mw-parser-output .existinglinksgray a.new:visited{color:#a55858}
(Russice)
- Pagina Vicipaediae Russicae de Rostovia
Nexus externi |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Rostoviam spectant. |
Pagina de Rostovia Encyclopaediae Russicae Magnae
(Russice)