Presbyter






Duo presbyteri spatiantes


Presbyter,[1] in ecclesiis quae successionem apostolicam noscunt, est qui secundum sacramenti ordinis gradum accepit. Episcopi summi sunt sacerdotes; presbyteri in munere eorum intersunt, sed diaconi sunt ordinati non ad sacerdotium sed ad ministerium. Eodem tempore presbyteri saepe sacerdotes vocantur. Tria sunt munera sacerdotum: munus regendi, ad quod pertinet populum Dei regere, et munus docendi (id est Christifideles in rebus ad fidem et mores pertinentibus erudiendi), et munus sanctificandi, quo populus Deo uniatur Deusque populo praesentetur. Ergo satis constat sacerdotem mediatorem Dei et hominum esse, non vice unius mediatoris Dei et hominum, hominis Iesu Christi, unici et summi sacerdotis, sed in persona Christi agentem, ut actio Christi praesentetur hominibus.




Index






  • 1 Vota


  • 2 Nexus interni


  • 3 Notae


  • 4 Nexus externi





Vota |


In rituali ordinationis presbyterorum a Paulo PP. VI promulgato, et Ioannis Pauli PP. II auctoritate renovato, varia vota faciunt diaconi antequam ordinentur ad sacerdotii gradum:


  • Vultis munus sacerdotii in gradu presbyterorum ut probi Episcoporum Ordinis cooperatores, in pascendo grege dominico, duce Spiritu Sancto, indesinenter explere?

Volo.


  • Vultis ministerium verbi, in praedicatione Evangelii et expositione fidei catholicae, digne et sapienter explere?

Volo.


  • Vultis mysteria Christi ad laudem Dei et sanctificationem populi christiani, secundum Ecclesiae traditionem, praesertim in Eucharistiae sacrificio et sacramento reconciliationis, pie et fideliter celebrare?

Volo.


  • Vultis nobiscum misericordiam divinam pro populo vobis commisso implorare orandi mandato indesinenter instantes?

Volo.


  • Vultis Christo summo Sacerdoti, qui seipsum pro nobis hostiam puram obtulit Patri, arctius in dies coniungi et cum eo vos ipsos, pro salute hominum, Deo consecrare?

Volo, Deo auxiliante.


  • Promittis mihi et successoribus meis reverentiam et oboedientiam?

Promitto.


Nexus interni



  • Amictus

  • Ludovicus Antonius Muratori



Notae |




  1. Nonnunquam in quibusdam Aevi Medii scriptis praespiter.



Nexus externi |




  • Decretum conciliare Presbyterorum Ordinis .mw-parser-output .existinglinksgray a,.mw-parser-output .existinglinksgray a:visited{color:gray}.mw-parser-output .existinglinksgray a.new{color:#ba0000}.mw-parser-output .existinglinksgray a.new:visited{color:#a55858}
    (Latine)


  • Decretum generale de delicto attentatae sacrae ordinationis mulieris


  • De presbyterorum coelibatu secundum Benedictum XVI
    (Latine)




Popular posts from this blog

How to label and detect the document text images

Vallis Paradisi

Tabula Rosettana