Hermannus Lindrath
Hermannus (Hermann) Lindrath (natus 29 Iunii 1896 Islebiae, mortuus 27 Februarii 1960 Bonnae) vir publicus Germaniae et sodalis Christianae Democraticae Unionis Germaniae erat.
Familia, iuventus, munus |
Lindrath, postquam anno 1914 maturitatem adeptus est, primo theologiae studebat, tum primo bello mundano coepto voluntarius militavit. Anno 1916 a Francis captus est et non prius quam 1920 liberatus. Tum Salinis Saxonicis tirocinium mercatoris argentariae et studium oeconomiae fecit. Annis 1925 in academia commercii eodem loco docuit atque in administratione urbis Hallensis laboravit, societatem communalem redordinavit. Praeterea mercator pecuniarum erat. Post secundum bellum mundanum primo Salinis Saxonicis mansit et consiliarius vectigalium laboravit. Quod saepenumero a magistratibus Sovieticis in carcerem coniectus erat, anno 1951 in occidentalem partem Germaniae fugit, deinde in societate arenati Heidelbergae laboravit.
Cursus honorum |
Lindrath anno 1928 sodalis Factionis Theodiscae Popularis factus est, anno 1933 ad foedus Stahlhelm se contulit et anno 1934 sodalis SA factus est. Ab anno 1938 ad 1945 candidatus, sed numquam sodalis NSDAP fuit. Tum sodalis CDU factus est. Ab anno 1948 ad 1951 inter regentes factionis Saxoniae-Anhaltini fuit, anno 1953 primo legatus Dietae Foederalis Germaniae electus est, quem honorem ad mortem duxit. 29 Octobris 1957 Administer Foederalis Possessionum Foederalium in consilio ministrorum Adenauer nominatus est. Hoc officio usque ad mortem administravit.
Nexus externi |
- Curriculum vitae in catalogo professorum Halensi (lingua Theodisca)
- Commentarius hebdomadalis DER SPIEGEL anno 1958 (lingua Theodisca)
Hermannus Lindrath (CDU) | Ioannes Wilhelmi (CDU) | Curtius Schmücker (CDU) | |
Conradus Adenauer (CDU) | Ludovicus Erhard (CDU) | Ioannes Wilhelmi (CDU) | | |